Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Caroli VI. imperatoris et regis
9 timatur et cum eo submittitur, ut Pliarmacopoeos per Civitatis Tyrnaviensi ordinarium Doctorem a Campilongo, nec non Suae Eminentiae item Domini Cardinalis e Comitibus Csáky, et Suae Celsitudinis Domini Principis Archi- ^ / Episcopi Strigoniensis aulicos Physicos eo fine per Consilium R. denominatos' * v ^ quantocyus examinari; statum vero et provisionem Apothecarum et earundem Pharmacopolarum medio ordinariorum loci medicorum an nuat i m revideri facere curent. Datum Posonii ut s. / Carolus VI. Dei gratia etc. . . . Quantum Magistratus Posoniensis postulatum augmentationis et multiplicationis ([uatvor civicarum Pharmacopoea- rum attinet: siquidem Pharmacopoeae ibidem de facto exstantes ad provisionem et usum mentionatae Civitatis Posoniensis hactenusque omnino suffecisse, ipsi loci ordinarii Physici recognoscerent , nec ulla adest publicae necessitatis ratio, quae talem augmentationem admittendam esse svaderet. Caeterum quosvis Apothecarum et Pharmacopolarum defectus et errores deinceps corrigendos esse clementer annuimus ac simul resolvimus, ut Pharmacopolarum examen per disinteressatos Medicinae Doctores instituendum, indilate et quanto ocyus as- summatur; status vero et instructio, sive provisio Apothecarum earundem, medio ordinariorum loci Medicorum annuatim revideatur, et investigetur, einendandaque, si quae erunt, emendentur^ Et quia his accederet etiam id, quod Patrum Societatis Jesu et Fratrum Misericordiae Apothecae, alias privato duntaxat ac domestico Eorundem Religiosorum usui deservientes ac destinatae, propter liber am et communem medicamentorum in iisdem confectorum ac praeparatorum aliis quibusvis forensibus hominibus, di- ctaeque Civitatis nostrae Posoniensis incolis et inhabitatoribus indiscriminatim practicari solitam divenditionem ac distractionem, aliisque Pharmacopolis Poso- niensibus onera contributionalia et civilia, caeterasque varias publicas praestationes supportantibus, (media vero et adminicula ad talismodi supportationem, vitaeque sustentationem requisita, cumprimis ex artis suae pharmaceuticae exercitio , medicinarumque distractione prosperare ac acquirere debentibus), non leve damnum ac praejudicium inferre, quin imo etiam Aerarii nostri Caesareo- Regii Proventus per et propter copiosiorem Materialium et Pharmacorum ad medicinarum praeparationem necessariorum absque ulla Teloniorum et Tricesimarum solutione fieri solitam inductionem utcunque diminuere perhiberentur. Hinc Fidelitatibus Vestris hisce benigne committimus, quatenus circa praenotatum Pharmacopolarum Examen, instituendamque Apothecarum inspectionem dispositiones facere ac praeterea quoad praefatas Patrum Jesuitarum et Fratrum Misericordiae Apothecas, qualiternam eaedem erectae sint? investigare , et an ulterior ejusmodi medicamentorum distractio, quibusve ex moti- vis iisdem admitti, vel vero inhiberi debeat ? demissum votum et opinionem suam Nobis transmittere non intermittant. In reliquo Fidelitatibus Vestris gratia nostra Caesareo-Rcgia, benigne propensi manemus. Datum Vinnae, Au- striae ut s. 13. Privilegium celiale Chirurgorum Tafensium. Conci. Cons. die 5. Septemb. 1727. (In seq. M. R. ddto 4. Julii 1727.) Magistrorum Chirurgorum Tatensium Instantia in puncto elargiendi Privilegii Ce- halis pro submittenda opinione Comitatui Comaromiensi communicatur.