Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

182 illis, qui militarem praefecturam ibidem respiciunt, contrasignatum, inde alio in ditiones Regias admittantur. Et licet accurata horum omnium observatio prae- recensitis militaribus praefecturis serio et districtim injuncta esset; quia tamen talismodi quaestores, ac etiam alterius ordinis viatores ex praerecensitis neo- acquisticis vocatis districtibus in comitatus Regni hujus Hungáriáé venire demum consvevissent. Ea propter praevio modo pro conservatione communis salutis interventas dispositiones eum in finem hisce perscribendas et significandas esse duxit Con­silium isthoc Locumtenentiale Regium, quatenus in gremio sui quaestoribus et aliis etiam viatoribus ex partibus turcicis venientibus diligenter attendi, et nec alios in medium comitatus istius, vel etiam per eum alio admitti faciant, quam qui per praeattactas passuales literas, a militaribus praefecturis contra- signatas, de rite expleta contumacia, debiteque emandatis rebus et mercibus secum liabitis, plenam fidem fecerint. Ouod si autem ejusmodi quaestorum aut viatorum ex Turcia venientium quis absque expleta contumacia, et desuper ha­bitis fidedignis passualibus literis, in comitatum hunc venire attentaverit, ta­lem in loco, ubi deprehensus fuerit, detineri, et superinde, qua via, quave modalitate cum praeteritione ejusmodi contumaciae eo penetrare potuerit, cir- cumstantialiter examinari curabunt, genuinamque relationem desuper Consilio isti Locumtenentiali Regio per idem Suae Majestati Regiae pro impertienda ea- tenus uleriore benigna resolutioue repraesentandam, submittendam habebunt. Datum Posonii ut s. / Dermahlige Contumaz Örther an denen Türkischen Gräntzen. hi Siebenbürgen: Terzburg, Rothe Thum, Bereczke, Bucsan, Ghi- mcr, Borgau. ln Banat: Meadia, so noch nicht eingerichtet, Panczora. In Sclavonien: Sémiin, Mitroviz solle dem Vernehmen nach auch vor­geschlagen seyn. In Cr oaten: Brod, Gradisca. ass. Szegedieiisibus commercium, expleta contumacia ad­missum. Cond Cons. die 6. Junii 1741. (In seq. M. R. ddto 2. Junii 1741.) Disponendum committitur, quatenus Szegedienses etiam incolae, expleta 42 dierum contumacia, cum producendis fidedignis passualibus literis ad aliorum sanorum locorum communicationem readmittantur. 354. Trajectus in Tj bisco. Conci. Cons. die 1. Aug 1741. j (In seq. M. R. ddto 27. Julii 1741.) * Posteaquam altefata Sua Majestas intellexisset, contagionis malum non tantum in mentionato comitatu Szabolcsensi extendi, verum etiam possessionem Vasvári in comitatu Szathmáriensi sitam, eo infectam jam haberi, domino Comiti Alexandro Károlyi tanquam constituto in re sanitatis trans Tybiscum re­gio Commissario, demandatum est, ut non tantum per vigiles comitatuum, sed etiam adhibita regulata militia in partibus trans Tybiscum sitis habita, omnis in­colarum in locis contagionis malo infectis, vel saltem de eo suspectis degen­tium, cum aliis communicatio simpliciter et per totum praeclusa servetur, qua­tenus idem malum taliter partibus in illis si non penitus eliminari, saltem ulte­rior ejus extensio omni studio anteverti possit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom