Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
180 vix unus alterve locus jam supersit, qui cum hoc malo adhuc miserabiliter colludetur. Caeterae partes, et loca (grates Deo omnipotenti) jam partim terminata contumacia optata incolumitate non minus, quam et cum aliis communicandi libertate gaudent, partim vero contumacia proxime terminatura sperentur. Ob id Consilium hocce Locumtenentiale Regium in his praesertim angustis pecuniarum circumstantiis, ubi in nonnullis praesertim superiorum Regnorum comitatibus, ob nimiam rei frumentariae defectum, incolas insolitis cibis vesci, frumenta vero stante cumprimis Tybisci praeclusione charissimo pretio comparare coguntur, publico commercio consulturum benigne etiam annuente Sua SSma Regiaque ordinare censuit: ut accurate clausae servatis sicqueab omni cum aliis habenda communicatione praeclusis perpaucis illis, in quibus aliquae adhuc contagionis supersunt reliquiae, trans Tybiscum sitis locis, omnes undique in Regnum hocce passus aperiantur et reserentur; liber hinc itinerantibus erga exhibitionem fide dignarum passualium literarum, id, quod ex locis indubitanter sanis veniant, et per mera etiam talia transiverint, positive innuentium, commeatus et quaestus admittant; quoque dominis Comitibus Commissariis Regiis Berény et Paulo Balassa revocatis , et ab obligatione ac munere eatenus gesto dispensatis jam existentibus. Quare praenotatam commeandi et commercii cum debitis passualibus per totum Regnum quaquaversus exercendi libertatem et quorumvis passuum reserationem in gremio quoque sui Jurisdictionum Magistratus illico pro singulorum notitia promulgare et publicare, infecta vero et suspecta adhuc in suprafatis comitatibus loca diligentissime vel ex hac ratione occlusa et custodita servare noverint nec intermittant. Datum Posonii ut s. 347. Contumacia Dardensis sublata. Conci. Cons. die 28. Martii 1741. (In seq. M. R. ddto 24. Martii 1741.) Clementer resolvit Sua Regia Majestas , ut et domus contumaciae Dardensis, et linea ad Dravum ducta tollantur. 248. Contagio Szegediül exstincto, nundinae admissae. Conci. Ccns. die 30. Martii 1741. (In seq. M. R. ddto 27. Martii 1741.) Contagionis malo in libera et regia civitate Szegediensi jam exstincto, Sua Sacra Regia Majestas ad demissam ejus pro readmittenda celebratione annualium nundinarum, privilegialiter alias eidem civitati concessarum, positam instantiam clementer annuit, ut tam dictae civitatis, quam et in reliquis Regni hujus Hungáriáé partibus, solo trans Tybiscano districtu adhucdum excepto, celebratio ejusmodi publicarum nundinarum, antehac ex ratione grassantis contagionis suspensa, readmitratur. Quod ipsum ad statum notitiae ac pro illorum, quorum interest directione, hisce intimandum esse duxit Consilium istud Locumtenentiale Regium. Datum Posonii ut s. 249. Ablegati ad Regni diaetam passualibus provisi sint. Conci. Cons. die 21. Aprilis 1741. (In seq. M. R. ddto 18. Aprilis 1741.) Malo contagionis in regno hoc Hungáriáé necdum ubique exstincto existente, Sua Sacra Regia Majestas clementer cupit, ac etiam causa majoris securitatis benigne ordinavit, ut ex regni hujus Hungáriáé partibus, et comitati-