Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Caroli VI. imperatoris et regis
Budae iu Aquatica contagium; linea praeclusoria a Danubio ad Dravum. Conci- Cons. die 16. Septbr. 1740. (In seq. M. R. ddto 13. Septbr. 1740.) Siquidem Budae etiam aquatica civitas de contagionis malo dicatur esse suspecta ; quatenus ulterius quoque linea a Danubio ad Dravum ducta accurate custodiatur , et non alii, quam qui contumaciam in Kisbér, Moór, aut Sz-Lörincz rite expleverint, ad banc lineae partem admittantur; caeterum siquidem linea aGombhidgya ad Lörinczi inutilis censeretur, possessio vero K o s^} comitatui Neogradiensi adjacens, a dicto malo suspecta esse dicatur, praecautiones in conservationem communis salutis ordinatae strictissime observandae. Pro illis vero , qui ex altera, ad hanc Tybisci partem per trajectum Szentessiensem venient, convenientior pro subeunda contumacia locus adinveniri non potest, quam oppidum Szentes. 33§. Linea praeclusoria cis-Danubiana. Conci. Cons. die 20. Septbr. 1740. (In seq. M. R. ddto 16. Septbr. 1740.) Clementer committitur, quatenus pro majore partium et locorum a contagionis malo adhuc liberorum securitate, praeter praeclusionem locorum contagionis malo infectorum (ut Vaczium , et nonnulla loca comitatus Pestiensis, imo et Neogradiensis) etiam ex hac Danubii parte linea praeclusoria ducatur, sufficientibusque tam militaribus, quam comitatensibus vigiliis muniatur, pro illis vero , qui ex partibus inferioribus ascendere volunt, locus etiam contumaciae constituatur. 239. Praeiuemorata linea defigitur. Conci. Cons. die 23. Septbr. 1740. (In seq. M. R. ddto 20. Septbr. 1740.) Circa stabiliendam a Danubio versus Lörinczi exclusis tamen Kosd et Pencz comitatus Neogradiensis possessionibus ; inde vero vel juxta decursum fluvii Zagyva usque Szolnok, vel vero recto ductu a Lörinczi usque Fiirediensem Tibisci trajectum ad Tibiscum ducendam lineam, et designanda pro contumacia Szilágy et Szentes loca, benigna Suae Majestatis SSmae resolutio. 340. Uberior hujus lineae definitio. Pestis i» comitatu Ana. Conci. Cons. die 18. Octbr. 1740. (In seq. M. R. ddto 14. Octbr. 1740.) Quamvis per lineae a Lörinczi ad Tibiscum continuationem, ubi haec in effectum deducta exstiterit, et contumaciae in Szilágy expletionem, comitatibus ex hac dictae lineae parte sitis , aliqua securitas in eo posita esse videtur, neVaczio ex Kis-Újfalu, Rád, Kosd, et Pencz tamquam trans praefatam lineam sitis locis contagionis malo infectis, malum modofatum propagetur ; cum nihilominus dictum malum praeter praespecificata loca ex hac Tibisci parte etiam in Tokay, Ujhelyet Köröm grassaretur, imo juxta novissime acceptas relationes in M i k s i vocata possessione cis lineam praedeclaratam , et prope Lo- sonczinum in comitatu Neogradiensi sita, insuper et in comitatu Arvensi possessioneque Vitanova vocata erupisset: hinc serio deliberandum , qualiter, et quibus cum praecautionibus pericula anteverti quirent.