Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

155 1§4. Ordinationibus coinmissarioruni sanitatis obediendum. Conci. Cons. die 21. Julii 1739. Cum infaustum contagiosae luis malum in dies gravius saevire, et in uni­versum fere Regnum, exceptis perpaucis comitatibus propagari observatum sit, Sacra Caesarea, Regiaque Majestas, dominus dominus noster clementissimus, pro sua in regnum hocce sollicitudine, in singulis regni districtibus Commissa- rios suos Regios debite eatenus instructos ordinare dignata est, universisque regni comitatibus benigne praecipit, ut hi antelatis Commissariis Regiis, quoad rem sanitatis nonmodo necessarias submittant informationes, sed et ab eorum hoc in passu pendeant directione, ipsorumque dispositionibus morem gerant: quia vero comitatus, eorundemque vice-comites, liberarumque et regiarum civitatum magistratus Consilio pariter huic Locumtenentiali Regio de exigentia hac in parte expeditorum mandatorum suas de tempore in tempus, quoad sta­tum sanitatis submittere deberent informationes, quae saepe celerem exigerent dispositionem. Ut itaque Consilio huicce Locumtenentiali Regio constare valeat, num in hoc, aut illo casu Commissarius Regius jam informatus, aut ejusdem eatenus dispositio expedita sit, utrumve idem Commissarius Regius quidpiam eatenus disposuerit, vel ejusmodi dispositio primo praestoletur? Noverit Magistratus a modo deinceps singulis suis, Consilio huicce Locumtenentiali Regio submitten­dis, hoc ipsum pariter adnectere informationibus. Datum Posonii ut s. 185. Infecto oppido Semptse, contumacia in Tarnócz vel Vecse servanda. Conci. Coni. die 21. Julii 1739. (In seq. M. R. ddto 17. Julii 1739.) Benignum Suae Majestatis SSmae mandatum, quo domino Comiti Paulo Balassa be­nigne annuitur, ut ex ratione infecti oppidi Semptse, antehac pro loco contumaciae desi­gnati in possessione Tarnóci velVecse contumacia servetur, cum Excelso Consilio com­municatur. 186. Contumacia in Sellye. — Chirurgi exmissi et Tyrnaviam ire recusantes, vi compellendi. Conci. Cons. die 24. Julii 1739. (In seq. M. R. ddto 21. Julii 1739.) Circa servandam ad Vagum contumaciam, et admittendum prope S éli y e transitum emanatum benig. Suae Majestatis SSmae Rescriptum. Caeterum clementer committitur, ut chirurgus Tyrnaviam destinatus, si aliter Tyrnaviam pergere nollet, etiam invitus, ac in vinculis eo deducatur ; utve ad lineam Posoniensem (siquidem Tyrnaviae contagionis malum magis serpat) major cura et vigilantia adhibeatur. 187. Praeclusio in fluviis Leitha et JHorava. Conci Cons. die 31. Julii 1739. (In seq. M. R. ddto 28. Julii 1739.) Patentes f in modernis contagiosae luis circumstantiis, pro exactiori factarum in flu­viis Leitha et Morava praeclusionum observantia , in Austria publicatae , fine eo communi­cantur , quatenus eaedem in comitatibus quoque Posoniensi, Mosoniensi, et Sopron iensi Austriae conterminis, pro debita earum observatione publicentur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom