Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Caroli VI. imperatoris et regis
15a haberetur; Medicus Mayer, et Chirurgi Ke y n t z ac Settele, Posoniuni exmittuntur, fine eo: ut accuratam locorum in Posoniensi Comitatu sitorum, quoad statum Sanitatis visitationem mox instituant, solerter continuent, ac fidelem desuper Relationem faciant; quibus ut unus quoque comitatensis Officialis adjungatur , benigne committitur. 180* messis, falca tura et vindemiae , tempore contagii. Conci. Cons. die 3. et 7. Julii 1739. (In seq. M. R. ddto 30. Junii 1739.) Falcaturae et messis tempore, jam praesto existente Sua Majestas SSma respectu locorum contagionis lue infectorum benigne resolvit, ut talium locorum incolae circa collectionem tam nunc, tam advenientibus videmiis frugum, quas ex Dei benedictione accipiunt, partim aliunde, sive demum per Magistratus comitatenses ordinandorum, sive per talium locorum compossessores conducendorum , erga praestandam suo tempore bonificationem laboratorum opera subleventur, partim vero sibi invicem auxiliatrices praebeant manus. Datum Posonii ut. s. 481. Signa distinctly a : Medicorum, Chirurgorum , Sacerdotum, Vespillonum. Relatio Civitatis Budensis. die 12. Julii 4739. (Praestita Commissioni Sanitatis.) Excelsa Caesareo-Regia huc clementer delegata Commissio. Domini Domini, gratiosissimi, colendissimi! Ad tenorem gratiosae sub 10. Julii intuitu signi, quo personae in publicatione populo palam facta comprehensae, ab aliis facile recognosci possent, nobis factae reintimationis Excelsae Commissioni Caesareo-Regiae demisse referendum habemus: a Senatu sub 9. ejusdem ordinatum esse, ut tales personae signo crucis ex panno ceruleo, et rubro constante, ac ad spitamam in longum, et latum protenso in pectore gerendo signentur. Cujusmodi signa jam in fieri essent, ut sine cunctatione in quolibet districtu antelatis personis appendi possint. Vespillonibus praeterea ex crassiori tela tunicae albae et quidem sine saccis, ne longiore manu uti, et furto sibi prospicere queant, a dextris litera S. a sinistris litera K. e panno ceruleo notatae (quod Seuch-Knecht significat) procurarentur. Quod ipsum taliter ordinatum, et dispositum esse dum Excelsae Commissioni Caesareo-Regiae humillime repraesentamus, nos Ejusdem acti gratiis et affectibus subjicimus perseverantes. Excelsae ejusdem Caesareo-Regiae Commissionis humillimi servi N. N. substitutus Consul, substitutus Judex et Senatores. Budae ut s. *) Excelsa Caesareo-Regia huc clementer delegata Commissio. Domini Domini, gratiosissimi, colendissimi! Ad ea, quae Excelsa Caesareo-Regia Commissio sub 30.praeteriti mensis Julii intuitu Sacerdotibus, Medicis, Chirurgis, vespillonibus, et aliis quoquo modo infirmis famulantibus distribuendi facile cognoscibilis signi gratiose disposuisset, humillime reinformamus: talismodi signa, actutum eatenus gratiosam sub 6. ejusdem percepissemus Ordinationem, numero 50 confecta; insuper ad exigentiam alterius gratiosi sub 23. memorati mensis emanati totidem baculos in superficie crucesignatos, paratos, illa quoque, et hos adhuc ante acceptam *) Haec quoque relatio , quamvis tardius praestita , vehit similis tenoris, hic _inserta