Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

150 ventam benignam Caesareo-Regiam resolutionem circumstantialiter exponet, ac pro exigentia ejus Secundo: Omnes omnino trajectus praeter praenominatos quatuor in de­fluxu Rabi habitos severissime interdici, imo instrumenta omnia, quibus hac­tenus per eundem fluvium transiri potuit, ad loca praespecificata pro publicis nempe passibus denominata contrahi, taliterque omnes alios per Rabum transitus et trajectus simpliciter tolli, et realiter abrogari faciet: et licet pro custodiendo fluvio Rabo Jauriensis quoque, et Comaromiensis nationalis militia applicabitur, in quantum tamen haec non sufficiet. Tertio: Disponet memoratus dominus Regius Commissarius, ut medio vigilum a comitatibus, per quos praeattactus Rabus defluit, sufficiente numero suppeditandorum, haec ejus ripa ita custodiatur, ut ex partibus trans memora­tum fluvium sitis, per Rabum ad hanc ejus partem, extra praenominata quatuor loca, nemini pateat accessus seu transitus; in singulo autem praenominatorum passuum idonei, et juramento adstringendi commissarii, nec non sufficientes vigiles pro custodia dictorum passuum medio comitatuum, in quibus iidem sunt siti, illico constituantur. Et quia Quarto : Pro his, qui per Jaurinum, vel vero Árpás admitti cupiunt, pos­sessio Kis-Baráthy pro subeunda contumacia designata esset, respectu vero transitus Sárváriensis et Körmendiensis idem dominus Comes tanquam Regius in rebus sanitatis Commisarius, audito eatenus magistratu comitatus Castriferrei, alia duo loca trans Rabum sita, in vicinitate praenominatorum oppidorum pro ex­plenda contumacia denominanda habebit; proinde dictus dominus Comes non saltem ejusmodi locorum denominationem, audito idcirco praefato magistratu in­stituet, sed etiam in singulo eorundem, prouti et in Kis-Baráthy aliquot do­mus, actualibus earundem inhabitatoribus evacuari, illasque pro accomodatione contumaciam subeuntium convenienter adaptari, et in singulo illorum unum contu­maciae commissarium, nec non chirurgum, et alios requisitos homines, qui contumaciam subeuntibus serio attendant, et neque illis cum aliis loci ejus incolis eo usque , donec contumaciam expleverint, commercium admittant, con­stitui celerius faciet. In omnibus autem ejusmodi contumaciae locis curandum diligenter erit, ut pro subeunda contumacia advenientes, per tempus, quo inibi praedeclarato fine substiterint, requisita victualia pro parata solutione obtineant, et ii, qui posterius fine peragendae contumaciae adveniunt, cum an­tehac jam existentibus in loco contumaciae non commisceantur, ac sic demum, ubi quis decursu 42 dierum in ejusmodi contumaciae loco sanus perstiterit, con­tumaciamque alias etiam debite expleverit, tali cum literis contumaciae Com­missarii de rite expleta eadem fidem facientibus ad partes cis Rabum sitas ac­cessus per unum praeexpositorum transituum admitti debebit. Quinto: Permutatione nautarum ad possessionem Szöny comitatui Coma- romiensi adjacentem, et trans Rabum sitam constituta existente, his, qui a limitibus Austriae usque ad Szöny cum navibus descensuri sunt, nautis passua- les authenticas a Commissario transportus in Szöny constituto, et penes eum existente militare officiali, cum descriptione accurata dictorum nautarum habentibus, reditum per pontes Jaurienses, absque servanda in Kis-Baráthy contumacia, eo usque, donec inter ejusmodi nautas in antelata possessione Szöny nihil suspecti fuerit observatum, admittet; super quo, seu antelatorum nauta­rum sanitatis statu subalternus commissarius ad Jaurinum constituendus, cum dicto transportus commissario sedulo correspondebit. Sexto: Siquidem insula Csalid-Köz usque Comaromium, adeoque ultra Jaurinum, et ibidem in Danubium semet exonerantem fluvium Rabum ad aliquot

Next

/
Oldalképek
Tartalom