Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Caroli VI. imperatoris et regis
i 47 benignam Caesareo-Regiam resolutionem circumstantialiter exponet, ac pro exigentia ejus. Secundo: Omnes omnino trajectus praeter Szerediensem praenominatum, in defluxu Vagi a loco praeexposito habitos, severissime interdici, imo instrumenta omnia, quibus hactenus per eundem fluvium transiri potuit, ad locum prae- specificatuin pro publico nempe passu denominatum, vel etiam ad alium securum locum contrahi, et sub bonam custodiam accipi, taliterque omnes alios per Vagum transitus et trajectus simpliciter tolli et realiter abrogari faciet. Praeterea Tertio: Disponet memoratus dominus Regius Commissarius, ut medio vigilum a comitatibus, per quos praeattactus Vagus defluit, sufficienti numero suppeditandorum, haec ejus ripa ita custodiatur, ut ex partibus trans memoratum fluvium sitis per Vagum ad hanc ejus partem, extra praenominatum locum nemini pateat accessus seu transitus; Szeredini autem idoneus et juramento ad- stringendus Commissarius, nec non sufficientes vigiliae pro custodia passus medio comitatus Posoniensis illico constituatur. Et quia Ouarto: Pro his, qui per pontem Szerediensem admitti cupiunt, locus S e m p t s e vocatus, et trans-Vagumjsitus pro subeunda contum a c i a designatus esset; proinde dictus dominus Comes ibidem aliquot domus actualibus earundem inhabitatoribus evacuari, illasque pro accomodatione contumaciam subeuntium convenienter adaptari, et unum contumaciae commissarium, nec non chirurgum, et alios requisitos homines, qui contumaciam subeuntibus serio attendant, et neque illis cum aliis loci ejus incolis eousque, donec contumaciam expleverint , commercium admittant, constitui celeriter faciet. Ubi praeterea curandum diligenter erit, ut pro subeunda contumacia advenientes per tempus, quo inibi praedeclarato fine substiterint, requisita victualia pro parata solutione obtineant , et ii, qui posterius fine peragendae contumaciae adveniunt, cum antehac jam existentibus in loco contumaciae non commisceantur, ac sic deinum, ubi quis decursu 42 dierum in ejusmodi contumaciae loco sanus perstiterit, contumaciamque alias etiam debite expleverit, tali cum literis contumaciae commissam de rite expleta eadem fidem facientibus, ad partes cis-Vagum sitas accessus admitti debebit. Quinto: Ex quo autem nuper in partibus quoque cis Vagum sitis, signanter Tyrnaviae, ac Leopoldopoli contagionis malum erupisset, ac exinde demandatum exstitisset, ut ex fortalitio quidem Leopoldopoliensi ejus Commendans neminem inde egredi permittat, libera vero et regia civitas Tyrnaviensis ita cingatur, ut ejus inhabitatores cum aliorum locorum incolis, et vice versa, nullam habere possint communicationem; suprafatus dominus Commissarius Regius etiam de statu sanitatis in eadem civitate ulterius quoque observato fundatas sibi fieri curabit relationes, et ipse quoque conatus suos eo diriget, ut quod ibi detectum fuit malum, celeriter rursus cum omni fomite exstinguatur; per tempus autem, quo inhabitatores antelatae civitatis ad aliorum locorum communicationem admitti adhuc non poterunt, iidem quoad victualia, et alia subsistendi media nullum patiantur defectum, verum cuncta condigno et non excessivo pretio habere possint. Sexto: Praefatus dominus Commissarius, eidemque, fine appromptandaruin tam ad comitatus et civitates intimationum, quam et debitarum Consilio huic Regio singulo cursore submittendarum relationum necessario adjungendus actuarius, postquam praeexposita cuncta in effectum deducta fuerint, in quantum fieri poterit, circa meditullium praeclusionis lineae, aut alibi, unde facilius correspondents et dispositiones suas fovere et promovere possit, subsistet, ut eo celerius de casibus in attacta linea, et relictis publicis passibus nelors occurrentibus, medio excubantium ibidem subalternorum commissariorum, aut alio-