Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

142 Ravazd: alter autem passus per Papam ad Gyarmath et Szemere; residuae au­tem viae pro inhibitis declarandae venirent. Tandem Quinto: ex hocce Jaurinensi, in comitatum Mosoniensem hinc Jaurino directe Ovarinum versus, ad comitatum porro Posoniensem insulam quippe Csalóköz, per trajectum Medvensem; in Soproniensem vero per Árpás et Bo- dahely; denique ex Veszprimiensi in dictum Soproniensem per Marczal-Tö accessum patere suaderemus. Caeterum autem prouti Deputatus Albensis comitatus nobis retulit, Da- nubiales trajectus in gremio sui situatos Rácz-Almásiensem quippe, Adonyien- sem, et Penteliensem jam sublatos esse: quia tamen communis boni publici ratio expostularet, ut Egyháziensis trajectus quoque sufferatur, idcirco prae­nominato Albensi comitatui hac occasione insinuavimus, ut dispositiones has co­mitatui Pestiensi, in quo videlicet trajectus ille Egyháziensis situatus esset, no- tificaret. Sed et in Comaromiensi comitatu actualiter existentes trajectus Danubia- les, utpote Nemaiensem, Almás et Karvensem pro hic et nunc abro­gandos, unice trajectum Comaromiensem erga bonas praecautiones insti­tuendas tolerandum esse censeremus. Cum autem communis fama ferret, N i- triensem comitatum, in specie vero Nitriense opp id um infectionis peri­culo suspectum haberi. Proinde hoc in passu praeallegatus Comaromiensis comitatus ad trajectum suum Vág-Duna dictum, quam optimas praecautio­nes ordinare deberet. Praeterea suprarecensitus Albensis comitatus, Tolnensi comitatui advici- nans existens, ut trajectuum in Medina, et Kölezd super fluvio Sárvíz posito­rum sublationem notificet, necessarium esset. In Czécze vero, et Egres, ve- luti antelato comitatu Albensi in dicto fluvio Sárvíz constitutos trajectus adhuc- dum tolerandos fore; pariformiter in Fok, et Mezö-Komárom super fluvio Sivó comitatui Veszprimiensi adjacente. Denique Simontornyae in comitatu Tolnensi super fluvio Sárvíz existentes trajectus aeque tolerari posse. Tandem opificum et mechanicorum sodales, pro modernis rerum circum­stantiis, ita et studiosi, sed potissimum mendici, et alteruis ordinis vagabundi, nulliusve frugi homines, otiosi delitescentes, et cum croco, cremato, de uno loco in alium progredi, aut divagari, nuspiam admittantur. Quae omnia praeli- batae excelsae Cancellariae humillime ac obsequenter repraesentanda esse du­ximus. Nosinet gratiis et favoribus commendantes manemus. Datum ex parti­culari die 1. Junii anno 1739 celebrata comitatus nostri congregatione. — Ex­celsae Caesario-Regiae Aulico Hungaricae Cancellariae, servi obsequentissimi, humillimi, Comitatus Jauriensis. /Magistratui Debreczinensi. Carolus VI. Ex demissis relationibus vestris diebus 26. et 30. mensis proxime praeteriti ad Regiam Cancellariam nostram Hungarico Aulicam missis, dolenter sane percepimus, contagionis malum etiam in hanc liberam et regiam civitatem nostram penetrasse, ex anteactis jam patuit, qua solicitudine dictum malum ab hoc regio peculio nostro avertere studueritis, unde de praesenti quo­que ubi ejusmodi malum ad vos jam penetravit, esto benigne confidamus vos omnem operam aliunde eo impensuros fore, ut ejusmodi malum apud vos quo citius exstingui possit, ex superabundant nihilominus vos ulterius hisce benigne adhortandos duximus, ut in hoc praesertim tristi casu pro exigentia anteceda- neorum benignorum mandatorum nostrorum muneris vestri magistratualis per accuratam non infectorum ab infectis separationem horumque debitam provi­sionem omni sollicitudine in id contendatis, ut saepefatura malum non tantum ulterius non serpat, sed et ibi ubi est, exstingui quocitius possit; et quia co-

Next

/
Oldalképek
Tartalom