Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Caroli VI. imperatoris et regis
2 Consignatio Xenodochiorum et Hospitalium.—Vinorum adulteratio. Conci. Cons. die 9. Januarii 1725. (In seq. M. R. ddto 30. Decemb. 1724.) Quandoquidem Sua M. S. DD. noster Clementissimus ad exigentiam Articuli 70. novissimae Diaetae pro Apostolico munere et suprema auctoritate sua T7 . Consilio huicce Regio Locumtenentiali id . . . sub dato diei 30-ae Decembris anni praeteriti b. committere et mandare dignata fuisset,... ut Comitatus et Civitates super Xenodochiorum vel Hospitalium, aliarumque quarumvis piarum Fundationum in medio sui reperiendarum qualitate, cum specifica connotatione obligationum iisdem inhaerentium et circumstantiali illius, qualiter menti fundatorum satisfiat, Consilium hocce R. Locumtenentiale quamprimum fieri poterit, genuina declaratione informare non intermittant. . . . Praeterea, cum vinorum praestantiorum adulteratio, deteriorum vero substitutio, et coemtorum defraudatio praecavenda, vigore Articulorum 68. 105. 107. 111. et 118. sancita haberentur, Consilium vero hocce ut ea, quae diaetaliter conclusa sunt, per eos, quibus incumbit effectuari faciat, vi articuli 102. ejusdem ultimae Diaetae ex officio obligaretur. Ideo circa hoc quoque objectum, an quae, et quonam modo in effectum deducta, vel quare neglecta fuerunt? Consilium hocce L. R. ex officio informare non intermittatur. Datum Posonii ut s. 3« Conductio bubulcorum. Conci. Cons. die 3. Novembris 1725. Famuli penes pecora: bubulci, specialiter obtutu luis stato semper tempore et quidem festo novi anni assummendi. % Homicidio peremtorum cadaveris inspectio. Conci. Cons. die 4. Februarii 1726. (In seq. M. R. ddto 28. Januarii 1726.) . . . Generaliter ita ordinante, et pro exactiore magisque accurata criminalium Causarum ob illatam necem promovendarum revisione ac discussione, clementer statuente Sua Majestate Sacratissima harum serie benevole intimandum esse duxit Regium hocce Consilium, ut si in futurum intra limites Comitatus vel Civitatis homicidia quaepiam patrari contingat, eadem primo quo fieri poterit tempore, medio Chirurgorum in arte peritorum quoad id: an et qualem ictum aut vulnus occisus acceperit? an item is exinde, vel vero alio riéfors superveniente accidente mori debuerit? exacta Inspectio cadaveris taliter occisi institui, et pro majori facti certitudine, movendo quoque contra talis criminis patratorem Processui inseri facere noverint et non intermittent. Datum Posonii ut s. 5. Emendatio Legiuu et procedúráé criminalis. Conci Cons. die 17. Maji 1726. (In seq. M. R. ddto 11. Maji 1726.) Probe meminerint : qualiter sub decursu novissimae Diaetae inter alia opus quoque emendationis Legum pro omnium notitia hic Posonii