Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Caroli VI. imperatoris et regis
117 / Carolus VI. Dislocatis jam per stationes hybernas militibus, praeterquam quod salutares praeviae dispositiones, aliaeque praecautiones prioribus et posterioribus benignis Patentibus literis, aliisque Rescriptis et Mandatis Nostris in re sanitatis seu ad praecavendum, et antevertendum, ubi vero jam erupit sollicite exstinquendum contagionis malum datis expressae, decursu etiam horum hyber- norum mensium in comitatibus, liberisque ac regiis Nostris civitatibus a Provincialibus aeque ac Militaribus quam exactissime observari debeant, tam nostrae militiae, quam et auxiliaribus copiis per praefatum regnum nostrum Hungáriáé defacto dislocatis, ea districtim dari jussimus mandata: ut superiores et inferiores officiales sibi subordinatos per se non minus, quam et alios in locis quoque hybernalium stationum, quoad rem et statum sanitatis ipsorum saepius diligentissime visitent, ac utprimum suspecti quid eatenus sive occasione talismodi visitationum, sive alias etiam observatum fuerit, tales praeprimis quidem ad unam alteramve domum circa finem ejus loci sitam, aliisque inhabitatoribus praevie evacuandam mox dari, inibique sedulam eorundem a reliquorum quoque consortio, et communicatione segregatorum curam geri faciant; et in tali loco, ubi nimirum contagionis malum sive apud militares, vel etiam alios ejus incolas erupit, dislocati existentes, Legionum Nostrarum, auxiliariumque Copiarum officiales, aeque ac gregarii utique remanere, et inibi victualibus, aliisque ad subsistendum necessariis mediis omni possibili modo provisi, adhibitis etiam chirurgis penes statum legionis, aut centurias illocatas existen- tibus, praecipue, si eo in loco alii chirurgi haberi nequeant, ipsi quoque quam diligentissime eo cooperari debeant, ut malum, quod ibidem erupit, omni meliori modo, et quo celerius exstinguatur. Nullatenus autem sui ad alia comitatus ejus loca contagionis malo non infecta translocationem, cum manifesto talium quoque infectionis periculo praetendere, et tanto minus illam exigere ausint. Ut autem in casu erumpentis in uno vel alio loco dicti contagiosi mali, prae- servationi aliorum locorum, et in his subsistentium militum, ac aliorum quoque incolarum sit prospectum, loca, in quibus ejusmodi malum erupit, regulato etiam milite cingi, sicque a communicatione cum reliquis habenda, secludi curent; et hoc primitus, ubi nimirum contagionis malum in uno above loco eruperit, omnino fieri, et observari volumus; ubi autem ejusmodi malum contra omnem meliorem spem magis extenderetur, ilioque plura loca infici, ac corripi contingeret, attune conformiter intimationi eatenus a Regio Nostro Hun- garico Locumtenentiali Consilio sub dato 28. mensis proxime praeteriti acceptae, ad peculiaria loca eatenus praevie designanda ejusmodi infirmi deportandi, in- que illis debite providendi erunt; ex quo autem in his cunctis pro facienda nimirum infectorum a non infectis separatione, illorumque congrua provisione a parte provinciali requisitas commoditates, et pro praevio modo seclusorum subsistentia requisita victualia, nec non necessarios medicos ac chirurgos in quantum , et ubi haberi, exquirique possunt, suppeditare, et alias quoque pro communi salute restabilienda auxiliares manus praebere, ac idcirco etiam requisitos sumptus ex Vestra cassa domestica accipiendos erogare sit necesse, benigneque confidamus vos in hoc emergente gravis necessitatis casu, ubi nimirum non solum de militis fervente hocce bello summe necessarii, sed et propria vestra, et colonorum Vestrorum conservatione agitur, nihil eorum, quae primitus quidem ad praecavendum et avertendum contagionis malum, dein vero ubi tamen illud erumpit, Deo etiam misericorditer assistente, exstinquendum idem malum conferre possunt, et indispensabiliter expendi debent, intermissuros fore. Hinc Vobis ulterius hisce benignissime committendum esse duximus, quatenus ad gerendam sanitatis curam e medio vestri deputati, praecipue autem. Vicc-Comes istius comitatus vestri in conformitale habitarum jam intimationum,