Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/5 (Budae, 1861)

Regimen imperatoris ac regis Apostolici Ferdinandi I. (V.)

303 tur, quo modum remedium suum parandi, methodumque aegros curandi reve­lare possit. Quod ad singula haec momenta attinet, censet Facultas : 1. a) Theoriam morbi Jeremiae Sandri omni rationi et experien­tiae adversam esse: morbum enim haemorrhoidalem cuilibet innatum, eumque fontem esse plurimorum reliquorum morborum asserere tantum is potest, qui omnibus caret notionibus medicis. 1. 6) In Testimoniis, quibus Je r e m i a s Sandri virtutem remedii sui comprobare nititur, laudes adeo esse exaggeratas, ut veritas ipsis eo magis de­negari debeat, cum necessaria iisdem desideretur consequentia. Exemplo sit Testimonium sub F. per Petrum Matkovich exhibitum, in quo dicitur: uxorem ejus AdelaidemCrivellari a tribus annis dolore ventriculi, op­pressione cordis, amenorrhoea, etc. adfectam, a pluribus Professoribus, et Me­dicis sine effectu tractatam, aJeremia Sandri vero intra tres dies ex in­tegro sanitati restitutam fuisse (e fu nel breve spacio di tempo di soli tre giorni dei tutto guarita, sanata, e ristabilita). Laudes has nimias esse, patet e proxime sequenti inconsequenti asserto praefati Petri Matkovich, dicentis: cum per curam hanc tam inexspectata subsecuta fuerit „morbi emendatio“ prius „re­stitutio Sanitatis ex integro“, uxor ipsius ultro qcoque curae huic se subjecisset, si malum anni tempus insecutum non fuisset, (veduto avendo tale inaspe- tato miglioramento della sua salute, per tale cura fattale, continuata avrebbe es­se mia consorte Adelaide la medesima ancora, se sopraguinta non fosse la cat- tiva staggione). 2. Cum e prius dictis pateat, virtutem remedii a Jeremia Sandri inventi comprobatam minime esse; censet Facultas, sumptus pro suscipiendo Pestinum itinere ipsi persolvendos haud esse, secus enim quilibet, qui similem faceret propositionem, animumque haberet iter suscipiendi, petere posset, ut sumptus ipsi persolvantur. E consessu Regiae Scientiarum Universitatis Hungaricae Facultatis Medi­cae, Pestini die 25-ta Julii 1838 celebrato. — Vidi M. Lenhossék, Facul­tatis Medicae Director et Praeses. — Decanus et Facultas Medica. — Joannes N ep. R u p p, Med. Doctor, Ind. Fac. Med. Hung. Notarius. 3415. Villielmns blamái, Regni veterinarius. Conci. Cons. -M 23689. die 24. Julii 1838. Vilhelmum Zlamál, Castrensem hucdum Chirurgum, per Suam Ma­jestatem Sacratissimam in Regni Veterinarium clementer denominatum esse , Eisdem praesentibus eum in finem notum redditur: ut si operae ejus necessitas in gremio suo recurrerit, circa ejusdem exmissionem ad Consilium hoc Locum- tenentiale Regium semet convertant. Datum Budae ut s. 3410. Praecautiones in comitiva curruuin pulveres py- rios vehentium. Conci. Cons. »M. 24058. die 24. Julii 1838. (In seq. M. R. ddto 9. Julii a. 1. Jis. 9092.) Penes cunctas Supremas Armorum Praefecturas Caesareo-Regias via Con­

Next

/
Oldalképek
Tartalom