Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/5 (Budae, 1861)

Coulisit. Sic! tandem attingi metam, ad quam salutandam longinquum meaveram iter. — Ter quaterque mutato, inde ab Anno 1837 — quo primaeva legi Collectionis hujus themata —■ officiosae obligationis meae genere, inceptum non desivi opus: quinimmo nullus otio mihi periit dies, ubique, undique etenim nectareas quaesitissimas insatiabilis cupivi gemmulas — hac YII Volu­minum caterva cumulatas. Magna licet moles ista, minime tamen omnibus absoluta numeris est; et, quae collecta sunt, Indicum particularium auxilio congesta quidem, sed non digesta sunt. — In rem omnino foret: „specialiorem suppeditare Indicemu duplicis equidem ordinis : quorum alter, singulorum R e i sanitario -medicinalis publicae ramorum officioso usui adaptatam sisteret quasi Codificat ionem , alter vero ex ista deductam vocabulorum indicativorum enumeraret con­geriemr, ast fateor, huic me labori, non levi, nunc accingere minime valeo: oportet etenim elucubrandas Auditoribus meis Doctrinas lingua patria — tractandis scientiis penissime apta — ultro fovere, excolere ac illam quoque palaestrica tandem donarecivitate! Superato illo, quod proximius nunc officii mei est, themate — si quid dein otii manebit — omnem indicatae Codicis hujus

Next

/
Oldalképek
Tartalom