Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.

69 tribuentibus benigne dicata notabilis alioquin succursus tributus est. — Ceterum Praet. D. V. cui adjuncta, et vires fundi, e quo subsidia anticipative dari pos­sunt, probe ceteroquin cognita sunt, ad omnem possibilem parsimoniam adhi­bendam Jurisdictiones reflectet. Quemadmodum porro gratum fuit Consilio huic Locumten. Regio e Rela­tione praet. Dom. Vestrae id etiam intelligere, quod per Dominia Terrestralia aliosque possessores Comitatus Zempliniensis accolis praeclusarum possessionum su bsidia in victualibus, et aere etiam parato liheraliter tributa fuerint, ita Ca­mera quoque Regia Hungarico Aulica sub hodierno requisita habetur, nt subdi­tis Tokajensibus calamitate morbi Cholera non minus ac inedia pressis necessa­rium succursum largiri velit. — Quantum autem individuorum medicinalium ex- missionem attinet; cohaerenter ad desiderium praet. Dom. Vestrae duo Medici, et quatuor Chirurgi ad Eandem abhinc sub hodierno inviati habentur, — ac Me­dicinae Doctoribus Verzár, etCzigeler Leopoli jam revocatis, atque ad Institutum Contumaciale Uzsokiense dispositis, ubi hi eorsum appulerint, id- ipsum isthuc actutum referendum erit, id autem abs re haud alienum futurum videtur, ut unus, alterve Medicus in limitaneis Regni Jurisdictionibus nunc fun­gens fine conferendi circa curam morbi Cholera consilii, et hauriendae uberio­ris Informationis penes requisitas Sanitarias cautelas suo tempore ad memoratos Medicos invietur. — Relatione demum quoad Instituta Conturnacialia Uzsokiense, et Komarnyikiense proxime ex integro instauranda pro statu notitiae sumpta, — Instituti autem Contumacialis Neofori erectione Commissario Regio Baroni Pon- grátz commissa, —termino demum Conlumaciali per novissime intimatam Altissimam Resolutionem jam definitivae praefixo, — quod attinet laboratores e superioribus Regni Partibus actualiter de Cholera suspectis ad alios fertiliores Comitatus signanter Szabolchensem, et Bihariensem exire cupientes — provi­sione per praet. Dom. Vestram circa idmodi operarios ad alias Regni partes absque omni transferendi contagii periculo dimittendos facta, hic loci plene pro­bata, hoc in passu Eadem Dem. Vestra una eo inviatur, ut fota eatenus cum respectivis Commissariis Regiis, atque Jurisdictionibus tam vicinis, per quas ni­mirum homines illi trransituri sunt, quam et illis, ad quarum gremium causa laborum proficisci cupiunt, requisita cointelligentia, ac rite perpensis quibusvis adjunctis, sumpto cumprimis ad statum sanitatis in respectivis Jurisdictionibus vigentis respectu in effectuatione praeviae provisionis nullam prorsus praecau­tionem, et circumspectionem supervacaneam fore arbitretur. Cunctis in reliquo dispositionibus scopo arcendae morbi Choelra propaga­tionis ex parte praet Dom. Vestrae factis isthic pro statu notitiae deservientibus, — iis vero, quae ad scopum erigendi in statione Komárnyikiensi Contumacialis Instituti hucdum acta sunt, plene probatis — Postae Magistro Komárnyikiensi pro gratuito cessa in usus idmodi Instituti aede sua complacentiam Consilii hujus Locumten. Regii via concernentis Comitatus Sárossiensis significandam una di­sponi Eidem Dom. Vestrae hisce notum redditur. Datum Budae ut s. 3633 Medico-Chirurgorum penuria. Conci Cons. Jl?. 19581. die 12. Julii 1631. Regni Protomedico. Commissario Regio, libero Barone Sigismundo Perényi morbum Cho­lera jam uberius in Comitatibus Marmaros Possessione keselymezö grassari ex­ponente, atque hac de causa complura Sanitaria Individua eorsum quo ocyus disponi expetente, praet. Dom. Vestrae, qua Regni Protomedico hisce committi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom