Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.

172 velit, lineam praeclusorium a Cservenka usque Per 1 as in laevo Danubii et Tibisci latere ductam transgredi ausit. Praemissa igitur pro requisito notitiae et directionis statu eo addito hisce nota reddi, quod e parte Gubernii Illyrici duo Rastella, unum quippe ad J e s- s e n i c z, alterum autem ad Mottling jam effective erecta sint. Datum Bu­dae ut s. 2744­Dispositiones Gubernii Transylvanici versus Comitatum Marmaros et Oppidum Nagy-Bánya. Conci. Cons. 21808. die 9. Ang. 1831. Commissario Regio L. B. Perényi. Gubernium Magni-Principatus Transylvaniae isthuc insinuasse, quod ad limites Districtus Kővár versus Comitatum Marmaros Rastellum temporaneum item contumaciale Institutum versus Oppidum N.-Banya jam effective erectum sit; relate demum ad subministrandas incolis mentionati Comitatus necessarias fruges e parte praefati Gubernii provocatio optato hucadusque cum effectu in­tercesserit, praet. Dom. Vestrae pro notitiae statu hisce perscribitur. Datum Budae ut s. 2749. Formulare Relationum periodicarum durante Cholera. Conci. Cons. 21845. die 9. Ang. 1831. Cunctis Jurisdictionibus. Quo status grassantis in Regno Cholerae morbi plene cognosci valeat, hisce provocatur praet. Dom. Vestra, ut de progressu morbi, utprimum eru­perit, secundum advolutum Formulare / periodicas Relationes, quae per poli­ticos quoque Commissarios confici possunt, concinnari procuret, isthuc via concernentium Commissariorum Regiorum praeferenter substernendas. Datum Budae ut s. / CONSPECTUS Jurisdictionis N. Locorum, in quibus contagiosus Morbus erupit, cum numerica eo correptorum , ex hisque resanatorum, mortuorum , vel sub cura manentium designatione. Jurisdictiones Loca Dies erumpen­tis morbi Sumina morbo correptorum Ex his Observationes. resa­nati mor­tui sub cura manen­tes 2746. Tabella Cholera affectorum usque 9. Augusti. Ccncl. Cons. M 21846. die 9. Ang. 1831. Deductionem tabellarem / ex Relationibus per R. Hungáriáé Jurisdictio-

Next

/
Oldalképek
Tartalom