Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.

547 gnanda objecta; quibus item sub titulis, et erga cujus exassignationem erroga- tae sint? sicut etiam quantum universae expensae cholerales e variis Cassis factae efficiant? et qua in parte et summa eaedem e fundo aucti salis pretii, aut vero ex aliis, et quibus in specie e Cassis anticipatae fuerint, —hocque sub ob­tutu tenore ejusdem benignae Resolutionis super his omnibus subseque circum- stantialis numeris etiam datis instructa, et adaequata Informatio, quo licuerit ocyus altissimoLoco substerni praecipiatur,—Regium istud Locumten. Consilium ante omnia Excelsam hanc Cameram Regiam Aulicam perofficiose requirendam duxit, ut super cunctis solutionibus, quae ex parte sua in praemissos fines e quocunque aerariali fundo, pro ferendis occasione saevientis in Regno Cholerae morbi sumtibus destinato, hactenus praestitae haberentur, punctis altissimoLoco demandatis conformem deductionem elaborari procurare, talemque subin horsum ingravatim communicare velit — quo in merito porro ulterior pro re nata fo­venda muiua’cointelligcntia hisce peraeque reservatur. Datum Budae ut s. am*>. Conspectus tabellaria super Operationibus per Regni Oeni istam peractis — nec non nova ejus e v missio. Conci. Cons.* A» 9440. die 9. Apr. 1832. Suae Majestatem Sacratissimae. Conspectum Tabellarem super curis, el operationibus oculisticis per Regni Oculistam anno proxime praeterlapso intra ambitum Comitatus Mosoniensis sus­ceptis concinnatum, perque gremialem Consiliarium Regni Protoinedicum medio adjacentis Remonstrationis isthuc exhibitum, e quo apparet, memoratam Regni Oculistam eam hoc quoque tempore solitam in muneribus suis adsiduitatem, et peculiarem in arte oculari dexteritatem, felici eventu coronatam comprobasse, ut ex 82 individuis, 70 penitus sanata, 4 emendata, et 8 ut insanabilia dimissa sint; Majestati Vestrae Sacratissimae benigno obtutui perdemisse substernit Re­gium hoc Locumtenentiale Consilium , quod una sese altissimis devovet gratiis. Datum Budae ut s. 1) Camerae Regiae H. Aulicae. Specificationem Diurnorum itineraliumque expensarum per Regni Oculi­stam Joan nem Szabó occasione suae abhinc ordinatae exmissionis ad Co­mitatum Mosonienscm pro curandis individuis morbis ocularibus adfectis, cum 1999 fl. 32y2 xris Mon. Conv. emeritorum, ut respective habitarum, perque grem. Consiliarium Regni Protomedicum exhibitam — Excelsae Camerae huic RegiaesAulicae in advoluto ea cum requisitione transponi, ut earundem liquida— tionem, et obvenientis summae exsolutionem, ingravatim ordinare velit. Datum Budae ut s. 2) Regni Protomedico. In Ordine ad Relationem super operationibus et curis ocularibus per Ocu­listam Regni Joan nem Szabó in Comitatu Mosoniensi anno superiori per­actis ddto 4-ae Aprilis a. c. isthuc praestitam, praet. Dom. Vestrae intimatur, ut Regni Oculistam inviet, ut causa continuandarum ocularium operationum ad Ci­vitatem Cassoviensem excurrat, inibi cum initio mensis Junii a. c. hominum morbis et vitiis oculorum laborantium curam, et quidem ejusdem Civitatis, et Comitatus Abaujvár vicinarum itam Jurisdictionum, utpole Comitatuum Borsod, Sáros, Zemplin, Gömör, Torna et Scepusiensis, Civitatum item Baitphae, Cibi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom