Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)
Mantissa
811 Plutarchus, Athenaeus, Pausanias , Suidas, Laertius, Pollux, Stephanus, Stobaeus, atque alii subinde utuntur, satis appareat, quantum optimorum u- triusque linguae auctorum interierit, et A. Gellius scribat, Alexandriae millia vo- lumium septingenta per milites combusta esse : Ioannes item Zonaras cognomento Monachus, graecus ille quidem, at sincerae fidei historicus, referat, Byzantii sub Zenone centum et viginti librorum millia gravissimo incendio periisse: ego tamen iureiurando affirmare ausim, nos hac etiam infelicissima aetate longo plus dispendii accepisse, quam vel cogitatione consequi, aut oratione possit aliquis exprimere: quippe qui Budensem Bibliothecam, quando in rem praesentem ventum est, non semel excusserim, et exactissima diligentia inspexerim, et iam infelicissime, nec sine magno Christianorum omnium malo, perditam atque deletam esse compertissimum habeam. Augent dolorem oculi (quod vere dixit Cicero) qui ea, quae caeteri audiunt, aliquando viderunt; nec avertere ab illa incredibili pernicie, sive, ut verius dicam, internecione cogitationem sinunt. Sed dolori satis datum sit, quandoquidem pacto nullo reparari potest id, quod ita misere periit et quod ab ipsis etiam hostibus , miserationem extorquere debuisset. Nunc Salvianum tuum accipe, Princeps optime, tuum inquam, tibi tuoque felicissimo nomini inscriptum: quem si libi, uti iure optimo meretur, placuisse intellexero, curabo, quanta fide potero , ut et alia, quae adhuc in Bibliotheca nostra sunt innumera, et praecipue graeca, nempe Chrysostomi diversa in Sanctos encomia; Origenis librorum Epitome per Georgorium Theologum et Basilium Magnum digesta, Severiani Gabalorum Episcopi in Genesin conciones XIV. Gregorii Nysseni in Genesin enarrationes, Basilii Magni Hexaemeron integrum, et longe copiosius, quam ab Argyropylo , vel ab Eustachio ad Syncleticam Germanam in linguam latinam conversum sit, Nazianzeni ac Basilii multa nunquam abhuc visa vel edita, Philonis libri tres tisqi rs ßin Moooéoog et eiusdem alter, qui inscribitur ßlog tioIlti/.s , vtt sqsII tteqI , adhaec liber eiusdem, cui titulus est, tz sol ccqstujv , t;roi ávögeíccg y.ai svaeßslag, xai (fi'kavd'QMTiíag y.ai ustavoiag etc. etc. sub tui nominis auspicio ad communem omnium utilitatem in lucem veniant. Felicem te profecto, tua si bona noris : hoc est, si videas tuo favore ac beneficio tantum commodorum ad studiosos atque doctos omnes promanasse: feliciorem autem multo , si et alia graeca, quae ad meliorem (meliorum) artium cognitionem attinent, tibi noininatim inscripta , nuncupataque invulgavero; hoc est, Procli, loan. Philopponi, cognomento Grammatici, ac Manuelis Moscho- puli commentarios in Hesiodum, ad haec in Oppiani Halieutica commentarios utilissimos, Jamblichum Chalcidensem philosophum de (in) rebus Pythagoricis eiusdem protrepticas orationes. Diodorum Siculum in historiis, non illis quidem, quasPoggius latinas fecit: Arithmeticam et Geometriam Nicomachi: Heronis Alexandrini librum tisql ße- lonuag et Graeci auctoris innominati libros vere aureos XX. de re rustica: ac alia praeterea multa , quae nunc commemorare nolo , ne videar librariae meae supellectilis, forte non ita contemnendae, catalogum contexere, nam et de Latinis plane nihil hic dicimus, quorum adhuc apud nos est, ut ille ait, Beata pleno copia cornu. At me tandem longe felicissimum , optime Princeps , si consecutus fuero id, quod institui: quod certe fiet, si Salvianum iam tuum, et me, qui iam olim in aere tuo sum cum Hendecasyllabis nostris , non ita felicibus, etiam atque etiam commendatos habueris: quemadmodum etiam doctissimum atque 0- ptimum patrem meum D. Ipannem Brassicanum, iam inde ab ineunte aetate, tan-