Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)
Mantissa
80 i Episcopus, aut vicarius seu officialis doctoribus et magistris in eadem facultate actu inibi regentibus convocatis, illos in hys, quae citra promovendos ad do- ctoratus, seu magisterii honorem requiruntur per se vel per alium iuxta modum et consuetudinem, que super talibus in generalibus studiis observantur, examinare studeat diligenter, eisque, si ad hoc sufficientes et idonei reperti fuerint, huiusmodi licentiam tribuat, et doctoratus seu magistery conferat honorem. Illi vero, qui in eo dein studio dicte civitatis examinati et approbati fuerint, ac docendi licentiam et honorem huiusmodi obtinuerint, ut est dictum, ex hinc absque examinatione et approbatione alia regendi et docendi tam in civitate praedicta, quam singulis aliis generalibus studiis; in quibus voluerint legere, docere, statutis et consuetudinibus quibuscunque contrariis, apostolica, vel quacunque firmitate alia vallatis, nequaquam obstantibus, plenam et liberam habeant facultatem. Volumus autem, quod magistris et doctoribus, qui in huiusmodi legent studio, per regem Ungarie pro tempore existentem in competentibus stipendiis provideatur , alioquin praesentes littere nullius sint roboris vel momenti. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis , ordinationis , et voluntatis infringere vel ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserint, indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum cius se noverit incursurum. Dat. Viterbii Kal. Septem. Pontificatus nostri anno V.“ E Regestro anni V. folio 68. t. eruit Josephus Koller, Hist. Epp. Quinque Eccles. Tom. III. p. 96. et sqq. Confer, si placet, bullam erectionis studii generalis Vindobonensis biennio ante ab eodem Papa editam, quam refert Ad Fr. Kollarius Anal. Monum. omnis aevi Vindobon. Tom. I. p. 54. iisdem, quatenus licuit, verbis conceptam, et nihilo maiora Vindobonen- si, quam Quinque Ecclesiensi studio privilegia ab Urbano V. concessa fuisse reperies. Acta haec sunt Viterbii, quo Pontifex Avennione discesserat , ac mox XVI. Oct, Romam concessit. Nro II. 6) Urbanus Episcopus Servus Servorum Dei. Carissimo in Christo filio Ludovico Regi Ungarie Illustri Salutem et Apostolicam benedictionem. Decet Regiam Celsitudinem non solum ea , quae per ipsam in favorem et utilitatem Rei- publice liberaliter conceduntur, observare, sed etiam illam gratiarum muneribus ampliare. Cum itaque nuper tu ad utilitatem huiusmodi, nec non prosperitatem Regni lui Ungarie et aliarum partium vicinarum laudabiliter intendens Civitatem Quinque Ecclesiensem tamquam insigniorem aliis Civitatibus dicti Regni, et magis accomodam et ydoneam , ut in ea vigeat studium generale qualibet licita facultate duxeris ordinandum, ac omnibus et singulis Doctoribus Magistris etScolaribus eorumque familiaribus ad Civitatem predictam se causa studii huiusmodi se transferentibus et ibidem morantibus nonnulla certa privilegia duxeris liberaliter concedenda, prout in patentibus litteris tuis inde confectis tuoque magno Sigillo impendenti munitis plenius continetur. Nos deinde ad commodum et profectum Incolarum et Regni predictorum affectibus anelantes, tuis in hac parte supplicationibus inclinati ex fratrum nostrorum Consilio per alias nostras litteras duximus statuendum, ac etiam ordinandum , ut in dicta Civitate huiusmodi studium existeret generale, illudque perpetuis temporibus inibi vigeret tam in Juris Canonici et Civilis, quam alia qualibet licita, preterquam in Theologica, facultate, et quod legentes et studentes ibidem omnibus privilegiis, libertatibus et inmunitatibus concessis Do51