Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Mantissa

774 Universitatis, providealurque, ut hoc ipsum institutum , aut studiorum systema adprobatum executioni mandetur, atque accurate observetur. Eiusdem sit: omnia, quae e bono litterarum fore videbuntur, ad Regiam Maiestatem referre; ad Cathedras vacantes viros selectissimos proponere, ae­rarii litterarii adminislrationi solerter ac fideliter invigilare, nec unquam citra consensum regium admittere, ut sumtus fiant extraordinarii, sive in consti­tuendo augendoque Magistrorum stipendio, sive in proponendis praemiis, sive in exstruendis aedificiis, aliisve generis eiusdem occasionibus; denique quovis exeunte mense adversaria (seu Protocollum) in quo negotia ad rem litterariam spectantia in Commissione referenda erunt, Maiestati Regiae pro Statu notitiae submittenda erunt. Sect. I. §. VIII. et IX. §. 51. Universitati Regiae iussus praeesse idem, qui una supremus Stu­diorum per Regnum Hungáriáé Director. §. 10. Cui addictus Senatus, e quatuor Facultatum Directoribus, uti et Iiterarum humaniorum, artiumque liberalium Directore, auctor itate Regia constitutis, uno item Actuario coalescens. Cuius cetera inter fuit etiam curare, ut Historia Universitatis a primis initiis opera cuiuspiam ex Historiae Doctoribus, aut Bi­bliothecae P r a e fe c t i s concinnetur, atque accurate continuetur. Turn: librorum etiam, aut rerum quarumvis ad studiorum et Scholarum materias per­tinentium , ubicunque per Regnum Hungáriáé, et Provincias eidem adnexas typo edendarum c e n s u r a ; ea tamen lege, ut argumenta graviora, ad Statum pu­blicum attinentia, etiam ad memoratum Consilium censenda submittantur §. XV. Magistratum, quemadmodum in aliis illustribus per Europam Universitatibus, constituerunt: Rector eiusdem, Cancellarius, et quatuor Facultatum Decani ac Smiores, Pro-Director item artium liberalium ac humaniorum. Rectoris Magni­fici munus iis dun taxat Doctoribus concessum, qui inter alios eruditione, vel dignitate eminent. Officium Cancellarii perpetuum fuit, atque adeo authoritalc regia confe­rendum. Decani quntan is Facultatum suarum suffragiis eligendi. Facultates sin­gulae suis gaudebant Directoribus. §. XVI. XVII. §. 52. Ordo studiorum, ac norma quoque praescripta: In Facultate Theologica penes Decretum Theresianum A. 1769. sunt relicta V. nro. X. sub d). In Facultate Juridica: Anno I. Doctor luris publici expla­navit Semestri i-mo Ius naturae publicum universale, ac gentium. Altero: Ius publicum Hungáriáé, tam politicum, quam ecclesiasticum. Doctor Scientia­rum politicarum: Seni. 1-mo explanavit: Notitiam artium, manufactu- rarum, fabricarum etc. tanquam introductionem ad Scientiam Politiae, Commer­cii ac rei aerariae. 2-do Politiam. Doctor H i s t o r i a e Statuum: Sem Imo explanavit Provinciarum Europae Hist. Sem. 2-do repetiit ope Tabellae syn- chronisticae. Anno II. Semestri 1-mo Doctor Historiae Statuum explanavit Hi­storiam Universalem veteris ac medii aevi, ope Tabellae synchronisticae; alte­ro: Historiam universalem aevi hodierni. Doctor luris patrii: Semes ri 1-mo luris huQgarici Historiam, et Institutiones, receptasque in Regno consue­tudines. 2-do Institutiones luris hungarici et Praxim. Doctor Politiae: Sem. 1-mo Scientiam commerciorum. 2-rio Scientiam rei aerariae. Pro discentibus Historiae Statuum Sabbatho a meridie: Collegium novorum. Facultati huic admensae insuper fuerant Scientiae extraordinariae: Expla­natio institutionum Iustiniani, Diplomaticae, Rei numnriae hungaricae, Cui-

Next

/
Oldalképek
Tartalom