Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Mantissa

766 gere , circa educationem indiligentes esse. Quae nobilissima pars priscae disci­plinae revocata est aliquatenus quasi postliminio in Jesuitarum collegiis quorum cum intueor industriam, solertiamque tam in doctrina excolenda, quam in mori­bus informandis, illud occurrit Agesilai de Pharnabazo : Talis cum his, utinam nostra esses14 De Aug. Scient. L. I. III. II. UNIVERSITAS M. THERESIANA REGIA. Ab anno 1774 — 1784. §. 34. Augusta Maria Theresia, Imperatrix ac Hungáriáé Rex, pro inde­sinenti, quo in subiectam sibi et imperio suo gentem, cumprimis Ilungaram , maternae sollicitudinis ferebatur studio; iam inde a tempore suscepti Gubernii sui nihil antiquius in votis unquam habuit, quam ut subditorum saluti, et com­missi sibi Regni huius Hungáriáé prosperitati benigne consuleret. Cum autem omnis Regnorum felicitas, et inde in privatos dimanantium commodorum suc­cessus a recte institutae Reip. administratione principaliter pendeat; haec vero, nisi efficacibus ingenuarum artium et scientiarum necessariarum fulciatur ad- inininculis, aegre admodum consistat: ideo de ampliando iu regno Hungáriáé rei Litterariae incremento non postreme sollicita fuit. Posteaquam nempe animo reputasset, quod Universitas ex munificentia gloriosae reminiscentiae Praede­cessorum suorum, divorum quondum Regum, per Petrum de Pazman Cardina­lem in libera regiaque civitate sua Tirnaviensi erecta, eis, quae ad rite guber­nandam rempublicain ac civium salutem plurimum conferunt, caruisset; ut hac quoque in parte SS. Sua Maieslas uberiora gratiae Caesareo-Regiae, pietatisque maternae erga percharam illi gentem Hungaram ederet documenta : eandem ampliandam sumsit; Iuridicam quidem Facultatem novis accessionibus cumula­vit, Medicam vero adiecit. A. 1769 exeunte. §. 35. Qnem in finem, cum plures informatores, peculiaribus animi do­tibus et qualitatibus ornati, universarum in scientiarum doctrinis imbuti, ne­cessarii utique forent; pro horum autem competente subsistentia, nec non aliis eo concurrentibus adminiculis notabiliores desiderarentur sumtus; idcirco, ut Universitas haec firmitatem suam eo certius obtineret, visum fuit Suae Aposto- licae Majestati benigne resolvere, ut, centies mille florenis, quos Archiepi- scopus olim Strigoniensis, Petrus Pázmán pro Universitate hac, introducendo- que ibi studio theologico, ac philosophico fundavit, penes administrationem Collegii Tirnaviensis S. J. ultro quoque, usque ulteriorem benignam ordinatio­nem regiam, et cum denotata obligatione , relictis; praeter aliornm 37,000 fi. per Archiepiscopos aeque Strigonienses Losi et Lippai, pro studio Iuridico in eadem Universitate tradendo, fundatorum annuos census, insuper idem Col­legium Tirnaviense S. J. ex fundis sibi titulo studiorum et Universitatis collatis, aut aliis etiam, prout ipse quoque P. Provincialis S. J. humillimam suam eate- nus declarationem coram Sua Maiestate exhibuerat, Collegiis ac Residentiis, sub Corona Hungáriáé existentibus, in subsidium vocatis, annue decem millia flore- norum ratis quartalibus a 1-ma mensis Novembris 1769 inchoatis, ad rationem praefatam Universitatis deponere teneatur. Et quia haec decem milllia florenorum cum praeattacti 37,000 fl. Capitalis interusurio, in repetitae Universitatis ne­cessitates impendendo, suffectura non esse, praevidisset altefata Maiestas Sua; ideo sensu etiam et dictamine articuli 12. 1548 Abbatiam quoque S. He­lenae de Földvár, per mortem, et ex hac vita decessum Iosephi, quondam Landgravii, Hassiae Principis a Darmstadt, legitime vacantem, pro dote ac

Next

/
Oldalképek
Tartalom