Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Mantissa

761 Posonio translatam, in sinum recipissent, (Timon. I. c. pag. 513.) adulto non­dum vere, consilio ac voluntate Archiepiscopi ac Proregis, clauso Athenaeo, dispersae; collectae repetitim, belli tumultibus perculsae identidem sunt. Ampliori haec sermone, ut oeconomia studiorum generalium Tirnavien- sium inclarescat magis, prosequenda videbantur; liceat deinceps rem complecti paucioribus. §. 18. Anno 1652. exeunte, post diuturnas tempestates, Academia Tir— naviensis refloruit, ac collegio Cleri iunioris, dicto rubrorum, agente Georgio Lippai, Synodo Tirnaviae A. 1648. celebrata, erecto, aucta quoque fuit Theo­logia , quam vocant scholasticam, et Institutionibus canonicis, ad Facultatem Theologicam suis numeris absolvendam. Anno 1656. Eandem contagio secundum comitia Posonii celebrata, Tir— naviam subin propagata, praecipite iam aestate, dispersit, nec nisi annus se­quens 111. nonas Ianuarii collegit. Ferdinandus R. H. edicto sanxit, ut in omni­bus ac singulis Universitatibus Artium Magistri, Laurea item seu philosophica seu theologica ornandi Virgini Deiparte labis illius, ad ceteros Adae posteros devolutae, haereditate experti vota nuncuparent, nullam unquam vel umbram criminis in Mariana apparuisse anima, pie credituros se polliceantur, ha neque praerogativam Virgini vindicaturos se spondeant. V. nro. VIII. — Sacramentum hoc Universitas Tirnaviensis primum anno 1657. dixit, ad aram faciente Archi- episcopo Georgio, Kazy p. 125 —6. Pacem eiusdem, anno altero necdum cir­cumacto, vis omnis, tempestasque belli e Transilvania in Hungáriám conversa, denuo intercepit. Academica Inventus facto, pro more, doctrinae periculo, ad suos commigrare, Professores, alii quidem in Germaniam, alii in Polonium, in remotiora a Periculo loca, se recipere, ac studia sua Graecii, Leobii, Judenbergi in Styria, Clagenfurti in Carinthia, Monachii in Bavaria, Cracoviae ac Posnaniae in Polonia prosequi. §. 19. Nuncio pacis revocata a. 1665. Universitas hac quoque vice nova cepit incrementa. Nam et Philosophia naturalis et moralis, et Theologia utraque addita. Accessit non ultimum Academiae decus, officina libraria, tenuissimis hac aetate initiis nata, subin liberalitate Cardinalis Leopoldi a Kollonicz ad fastigium deducta Iuri patrio praelegendo aes 15,000 flor, a Georgio Lippai ultima vo­luntate legatum. Lachrvmas, quas A 1666, dies tertia, Georgio fatalis expres­serat, Georgius alter Szelepcsényius, literarum non minus fautor abstersit. Praesulis huius industriae debet Academia, quod Facultas Juridica, mu­nificentia duorum Archiepiscoporum Einerici Losii. ac Georgii Lippai non minus 30 millibus nummum florenorum fundata, A. 1667. caput etulerit; visa primum in Cathedrali S. Nicolai Ecclesia, ubi in frequentissimo consessu, quem prima Regni Capita, Archiepiscopus, Palatinus, tum V. Canonicorum Collegium, Se­natus Academicus, nobilitarunt, D. Ioann. Adam. Textor (Takács) primus Juris Civilis Professor assurexerat, legumque Civilium laudes ac commoda inulta vi est prosecutus. In Academica dein D. Ioannis Bapt. Basilica P. Ferdinandus Prei­se haff in SS. Canones commentaturus, scaras leges diserta ac erudita oratione commendavit. P. 134—5. §. 20. Statum Universitatis Pazmanianae laudatus Scriptor ad a. 1667. sic percenset: „Inde haec Academia complectitur personas, discentibus exclusis, ultra vicenas; Magnificum videlicet Rectorem, Cancellarium, Iudi- cem, eius Consiliarios, Advocatum, Decanos, Magistrosque quatuor Facultatibus comprehensos. Summa rerum penes Rectorem est, qui e gravioribus Societatis Iesu viris a Praeposito Generali diligitur, praeestque Universitati simul, ac Societatis Collegio, neque ab inita praefectura laboribus docendi alios distinetur. Cancellarius proximus a Rectore est, eique inter

Next

/
Oldalképek
Tartalom