Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.

50 aliquot laciniis tectum corpus offerentes copiosissimi oberrant; sunt taliter temperaturae vicissitudinibus et mutationibus hic adeo frequentibus, ininterrupte expositi; maior pars in plateis sub dio noctem transigit. Ad hoc accedit defectus alimentorum, ob quam causam cunctos huius classis homines emaciatos cachecticos est conspicere; aut si etiam nonnunquam ciborum debita contingat quantitas, quod raro, ii quoad qualitatem sunt alie­nati ; sic cum panis cariori in Civitate sit pretio, bis de septimana panis e pes­simae conditionis farina confectus isque adhuc calidus e proxime adsitis locis adfertur, tales autem currus praefatum panem advehentes caterva egenorum praestolatur, panemque deposito pretio non raro adhuc fumantem cum avidita­te absumunt, aquamque copiosam hic non optimae qualitatis, desuper bibunt. Quod habitationis locum concernit, plurimis huius classis nullus, aliis omni respectu corrigendus. Judaei imprimis non infrequenter numero quinqua­ginta in cubili, quod vix quatuor sanam ducere cupientibus vitam in habitaculum deservire valeret, degunt, lecta contignationum adinstar sibi invicem super­posita, ianuae et fenestrae provide clausae ; ob aeris proin impeditum acces­sum, et accedentem summam huius gentis immunditiem, foetor summus, ut vix possibile alteri sit in tali loco per pauca commorari minuta. Porro puritati aeris non debitum, prout sub his rerum circumstantiis fieri deberet, in Civitate vovent studium. Cloacae enim et canales non repur­gantur , ita ut loca nonnunquam transire sit necessum, mephiticum exhalan­tia foetorem. His adeoque adaequate iudicandum sequentia mihi necessaria apparent, ut coordinentur: In omni loco, praecipue maiori Civitate, in quibus ut pluri­mum maior egenorum simul et mendicorum classis, his quantum possibile, summa praebeatur sollicitudo; cura in id convertatur, ut quotidie certa cibi qualitative non alterati quantitas iis subministretur, ut abacto infensissimo hoste fame, non tantum eorum haud succumbere cogatur organismus, verum ut potius refectas vires nanciscatur, quibus Cholerae, ut morbo gravissimo, et exhausta imprimis individua adgredienti, resistere valeat. Qua de causa mihi consultum videtur, ut e parte Magistratus, aut alte­rius hunc in finem dispositae Communitatis tempus et locus determinetur, quo semel per diem certam ciborum quantitatem capere possint egeni. Pars eorum in locis, in quibus Monasteria praesto sunt, ab his provideri posset. Sed prae­ter hoc necessarium esset, ut certa iis assignetur domus, aut vero ex as­seribus conformata tuguria (Baraquen) in quibus contra aeris iniurias muniren­tur, simulque debito continuo subiicerentur vigili oculo. Plateae, cloacae, et canales, quantum potest, diligentissime purgan­dae , nociva enim horum postremorum effluvia iam pro et per se gignendis morbis sufficiunt, ac proin accedentibus caeteris cosmicis et telluricis influxi- bus Cholerae evolutionem provocare, illius vero evolutae celerrimam propa­gationem pedisequam habere possunt. Hoc respectu singulae domus, quin pro­prietarii id opinentur, pervestigandae veniunt; his praeterea sub gravissima poena inculcandum, ne ullo sub respectu excessivum numerum individuorum in uno eodemque cubili habitare admittant. Peculiaris insuper in carceres et captivos , qui sub infaustis vivunt influxibus, attentio convertenda. Cauponibus tandem iniungendum, ut non in seram usque noctem vinum et alia spirituosa dispensare pergant, taliterque summe nocivis hac ex parte excessibus ansam praebeant; potatores enim peculiariter huic morbo obnoxios esse, et hic probatur. Si tamen morbum loco quopiam adpropinguare contingat, peculiares

Next

/
Oldalképek
Tartalom