Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.

24 ra pars Regni ab ejusdem Cholerae contagione tanto certius tuta reddi valeat. Pro illo itaque tempore, quo praeattacta haec cordonalis linea praestiterit, homines pariter ac merces et pecora non secus per eandem admittentur, nisi pro adjunctorum ratione 10 aut 20 dierum Contumaciam subiverint, ita quidem, ut omnes e separata Regni parte ad cordonalem lineam adventantes, si Passua- libus probaverint, se e locis salubribus, et in consideratione illinc vigentis sa­nitatis status nulli suspicioni obnoxiis venire, iterque suum continuo per similes stationes continuasse, 10 dierum; — caeteri autem omnes 20 dierum contuma­ciam et repurgatiomm altissime praescriptam inomisse subire teneantur; merces denique miasmatis magis susceptibiles 42 dierum Contumaciae subjiciantur. Quamvis vero sperari liceat hujusmodi intra ambitum Regni adinventam separationem, in longius tempus protrahendam haud esse, ut tamen internum Regni commercium, in quantum id penes moderna adjuncta possibile est, quoad separatam et liberam Regni partem interea etiam necessarium, conservetur, per decursum designatae lineae cordonalis, inde a limitibus Transylvaniae usque Vaczium Instituta contumacialia unacum Rastellis coordinanda, nominatim in Kis-Mária Rihariensi, Szolnok ac Hatvan Hevesiensi, et Vacii Pestiensi. Comita­tui ingremiato determinatum habetur, ad quae duntaxat puncta in hoc lineae praeclusoriae casu, et non alibi transitus patebit. Punctis in linea praeclusoria, a fluvii Grani ostio u que ad Comitatum Arvensem ducenda, hoc eodem scopo deligendis, subinque notificandis. Quod ipsum proinde Praelitulatae Dom. Vestrae fine actutum instituendae publicationis cum eo hisce significatur: quod terminus quo praevia Instituta contumacialia plene coordinata fuerint, rursum abhinc sit significandus, eous- que vero commeatus in eadem linea ob adauctum medio tempore conta­gionis periculum ex integro interdictus maneat. Datum Budae ut s. 9604. Ad evitanda infortunia inviis penes aquaeductus CI a­tlira erigantur, Conci. Cons. M 18561. die 5. Julii 1831. Fine illo, ut quaevis infortunia cumprimis Hyemis tempore facile interve­nire queuntia, omni possibili modo antevertantur, praet. Dom. Vestra in nexu Circularium de dato 22-ae Martii anni curr. Nr. 8014. de benigno Jussu Regio hisce eo inviatur: ut non solum de viarum publicarum postalium per gremium Districtus hujus decurreniium desiderata reparatione de tempore in tempus sol­licite procuranda, verum etiam de eo efficaciter prospiciat, quo eaedem viae, ubi hae fossatorum aut aquarum decursui adsitae essent, pro itinerantium non minus, ac officiosarum promotionum securitate clathris, aut aliis maxime oppor­tunis signis visibilibus instruantur. Datum Budae ut s. 9605. Cholera locoHosszuréth. Conci. Cons. JV? 18701. die 5. Julii 1831. Comitatui Sárosiensi quoad fovendam in merito morbi Cholera cum Commissario Regio mutuuam cointelligen- ti a m. A’ napkeleti epekórságnak, pusztító jelei ezen megyében fekvő Hosszú-

Next

/
Oldalképek
Tartalom