Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.

21 grae Jurisdictiones linea praeclusoriu cinctae, circa necessaria vitae media de­fectum non patiantur, piaet. Dom. Vestrae praesentibus injungitur: ut in quan­tum in sui gremio similis praeclusio jam intervenire debuisset, vel in futurum necessaria evaderet, circa actutum paranda Rastella, quorum beneficio necessa­ria vitae media praeclusorum locorum incolis absque omni eo accedentium sa­norum incolarum periculo, certis diebus et horis adferri, et venui exponi va­leant, quam maxime sit sollicita, in quantum vero praeclusis similibus Jurisdictio­nibus, vel locis vicinis foret, eo omnes conatus convertat, quo similibus prae­clusis locis, et Jurisdictionibus victualia attactis sub cautelis advehantur, sicque tristis eoruindem status omni possibili modalitate allevielur. Rastella autem talia levi negotio e lignis, sepimentis ligneis, aut arun­dinaceis, ad modum clathrorum, quibus pecora recluduntur (akol), secundum advolutam formam / parari poterunt. — (Vide pag. sequente.) Cum Rastellis his conjungendus et apparatus,/ quo pecuniae char­taceae literae, et alia scripta perfumari, et purgari possint. Pro hac vero per- fumatione adhibendus pulvis iumalis, qui una parle sulphuris in pulverem redacti, et una parte nitri contriti, atque quatuor partibus furfurum tri­tici or um componitur: hic pulvis prunis candentibus injicitur, inque defectu alterius apparatus pecuniae chartaceae cribro, cujus fundus filamentis ferreis contextus est, imponuntur, clauso nunc cribri operculo, res impositae caute, ne flamma, aut scintilla penetret perfumantur. Literae vero postquam aliquo tem­pore in cribro fumatae fuerint, subula (Ár, Ahle) perforandae, sicque novitus cribro injiciendae; fasciculi vero majores, si ad postalem stationem non diri­guntur, ab intus quoque perfumandi érint. Res perfumandac, ut omne evitetur contaminationis periculum, forcipe ferrea, aut lignea prehendendae — monetae aceto, aut aqua saltem abluendae. Res autem tales, quae contagium facile re­cipiunt, coreum, pelles, lana, vestes, linum, pannus, etc. e locis suspectis nul­latenus transmittendae, sed in destinatis, aut destinandis hoc fine locis prae­scriptae contumaciali repurgationi subjiciendae sunt. Datum Budae ut s. Introitus et exi­tus venditorum. Introitus et exi­tus emtorum. Venditores. G in t o r e s. Intercedens spatium unius orgyae: s patium intermedium, quo Commissarius, vigiles, famuli et fumatorius apparatus collocentur, quove mercium et pecu­niarum fit permutatio.

Next

/
Oldalképek
Tartalom