Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.

19 me invigilabunt, ac de statu Sanitatis, ad Supr. Jurisdictionis Officialem octava- liter referent. 5. Formularia Passualium singulis Jurisdictionibus sufficienti in quanti­tate, ac necessaria cum inviatione transmissa sunt. 6. Pro evitanda cum peregrinis commixtione nundinae in Civitatibus an­niversariae quam in oppidis speciali politia destitutis hebdominales quoque intra praedesignatam praeclusoriam lineam interdictae sunt. 7. Jurisdictionibus Moldáviáé conterminis intimatum: ut necessaria adornent, ut sicubi repentinus aliquis mortis casus indicia morbi Cholera eisdem fusius exsplicata praeseferens semet exeruerit, domus, in qua suspectus mortis casus locum habuit, statim occludatur, desuper concernens Physicus aut Chi­rurgus , absque mora certioretur, ac si casum hi quoque suspectum judicarent, domus illa actutum occludatur:, occlusione totius Communitatis in casu tantum majoris jam morbi extensionis locum habente — Cadaver vero suspectum non erit statim sepetiendum sed pro instituenda ulteriori investigatione, in eodem fundo loco tamen separato et ab omni aditu strictissime praecluso servandum, peracta tandem visitatione nudum in remoto ac per 10 dies (dum scilicet humo­res in fermentationem abeunt, per eamque miasma in cadavere latens penitus destruitur) custodito inhumandum. 8. Iisdem Jurisdictionibus serio injunctum: ut effectui harum dispositio­num sub propria supremorum Officialium responsabilitate invigilent, ac ad pro­curandum earundem urgentissimum complementum Officiales sibi subordinates sub incurrenda animadversione quin poena etiam amotionis compellant. 9. Quum tandem in cognoscendo, praepediendo, curando et sufTocando morbo Cholera Medici etiam in publico Officio constituti cum Politicis Officiali­bus cooperari, et hunc in finem cognitionem eiusdem sibi acquirere debeant: Physicis Jurisdictionum penes transmissionem Instructionis principio memoratae commissum, ut activos sui Circuli Chirurgos de natura morbi adhibendisque ad­versus eundem mediis edoceant ipsique una cum Chirurgis applicatis Circulos suos identidem visitent, et siquid suspecti adverterent, in id selerlissiuie inqui­rant et de comperto ad concernentem Jurisdictionem, vel necessitate exigente etiam directe isthuc penes circumstantialem exerentis semet casus suspecti de­scriptionem instantanee referant; secus de statu sanitatis ad respectivam Ju­risdictionem octavaliter relaturi. Ne vero in applicandis oblata necessitate Medi­cis defectus fiat, singulis Jurisdictionibus intimatum, ut Medicos in sui gremio constitutos ad semet in casu necessitatis exponendum provocent, et semet offe­rentium Nomina sine mora repraesentent.—Med. Doctoribus denique extra officium constitutis commissum est, ut sese adeo paratos quandoque servent, ut acceptis primis Reg. Gubernii Ordinibus, statim ad designandam ipsis Stationem sese conferre valeant. 10. Sua denique Majestas Sacratissima demisse exorata est, ut necessitate exigente de fundo pecuniario, numeroque Militiae ad occlusiones ne fors desi­deratae majori benigne disponere dignetur. B) Sub Nr. 869. 27. Jan. 1831. Singulis Jurisdictionibus intimatur, ut de numero Medicorum et provisio« ne frugum in sua Jurisdictione referant. 0) Sub Nr. 870. 27. Jan. 1831. Instructio de praeservativis mediis, et modalitate infecta purificandi com­municatur. D) Sub Nr. 1000. 27. Jan. 1831. Instructio Medicis ad cognoscendam morbi Cholera naturam per Suam 2*

Next

/
Oldalképek
Tartalom