Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.

m nes, inde ab exordio exumpentis in Regno hocce, quippe 13. Junii morbi Cho­lerae usque hodiernum datum substratis, adjustatam , hisce transponi. Datum Budae ut s. 2747. Pons Szegedieitsis. — Diurna Medicorum. — Cursus po­staiig. — Trajectus Zsabjeusis. Conci. Cons. M 21849. 21850. die 9. Aug, 1831. Commissar io R. P. Gyürky. Erga dupplicem praet. Dom. Vestrae sub 5. 1. m. isthuc exaratam Rela- lionem, in specie remonstratam necessitatem, ut scopo tutandarum ab infectio­ne partium Banaticarum pons Szegediensis demoliatur, hisce rescribi: cointelligentia cum Commissario Regio Laurentio L. B. Orczy fota inamoenas sequelas et difficultates, quibus haec commeatum publicum, commercium mo- dosve merendi restringens dispositio occasionem praebere posset, debite con­siderandas venire — sed et vel maxime ipsius status Sanitatis cis et trans Ti- biscum in Regione illa vigentis rationem habendam esse •— malo enim contagii in utraque rippa diffuso, necessitas hujus sublationis caeteroquin cessaret. Quantum porro ad expetitam Diurnorum Medicis Individuis abhinc dispositis competentium determinationem et assignationem, tum super eo in- viationem: an praejuncturae in promotionem eorundem et Medicamentorum deservientes, per concernentes Communitates gratuito praestandae vel parato aere solvendae sint? an item Medicamenta e Cassa Communitatum domestica, vel alio Fundo bonificari debeant? attinet: e re omnino esse videtur, ut in quantum Cassae Communitatum ad Diurna medentibus Individuis juxta praescri­ptum Schema solvenda et Medicamenta comparanda pares sunt, haec eaedem supportent — secus vero Communitate quapiam oneri huic insulficiente, putdi- cae Calamitati e Penu domestica Jurisdictionum subveniatur. Onere nihilominus suppeditandarum in promotionem tam Medicorum, quam Medicamentorum, et Praejuncturarum,respectivas Communitates semper feriente. Tandem quoad illam praet. Dom. Vestrae propositionem, ut in his rerum adjunctis cursus po- stalis Szegedino — praetermissa Statione Horgos et Török-Kanizsa— di­recte Bebam dirigatur, ubi in promotionem cunctarum Expeditionum, et Cur­rus Diligentiae ambae hae Stationes concurrere possent — Eandem ad Circu­lares abhinc sub hodierno a. c. Nr. 21764 dimissos ordines reflecti. Commis­sario R. C. Francisco Györy quoad restituendum Zsabjensem Trajectum, circularibus Ordinibus sub 29. Julii a. c. Nr. 21082 ad cunctos Commissarios Regios emanatis conformiter una provocato. Datum Budae ut s. 2748. Ob Clioleram nulla Judicia generalia. Conci. Cons. 21885. die 9. Aug. 1831. E reflexione infaustorum illorum praesentis temporis adjunctorum, quod locus celebrandorum per Curiam Regiam Generalium Regni Judiciorum gras- sante morbo infestetur, neque praevideri possit, quamdiu vis ejusdem perdu­ratura , et an non penes observatos rapidos ejusdem progressus, ad alia etiam loca hucdum a contagio Deo auspice immunia penetratura sit, Sua Majestas SSma sub imminente Sancti Stephani termino in 21. Augusti a. c. incidente, Generalia Regni Judicia non servanda clementer decrevit. Quae altissima Reso­lutio Regia praet. Dom. Vestrae fine instituendae, per gremium ocioris publica­tionis hisce nota redditur. Datum Budae ut s.

Next

/
Oldalképek
Tartalom