Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.

169 4. Moneta, si quae inveniretur, forcipe ferrea capta, immitatur in ace­tum, maneatque per horas 12 ; pecunia chartacea exponatur fumo extricando ex sulfure, nitro et furfuribus triticeis, aequali quantitate mixtis. 5. Rates ipsae omnibus iis incumbentibus, aut intra trabes haerentibus separatis perfundantur vicibus iteratis aqua. 6. Individua hanc repurgationem absolventia, re finita in contumaciam sunt ponenda dierum 20. 7. Repurgationi intersit Commissarius Politicus et Individuum medicum; caveant tamen ne cum rebus purgandis, aut purgantibus in contactum de­veniant. Tollenda circa cursum postaiéin impedimenta, Conci. Cons. M 21764. die 9. Aug. 1831. Cunctis Commissariis Regiis. Ne per praeclusiones ex obtutu praepediendi morbi Cholera institutas, cursus postarum quoquo modo retardentur, Regium hoc Locumt. Consilium TT. hisce provocandam habet: ut promotionem postae omnimode curae sibi habeat, cunctaque impedimenta literarum commercium remorari queuntia, observatis nihilominus praescriptis sanitariis cautelis sufferre contendat, Postae Praefe­cturis jam inviatis. Datum Budae ut s. 9740. Morbus Cholera nimis praecoce pro non contagioso minime declarandas. Conci. Cons. A? 21769. 21834. die 9. Ang 1831. Civico Magistratui M. Theresiopolitano. Erga dupplicem Civici hujus Magistratus circa erumpentem in gremio sui morbum, symptomata Cholera orientali analoga praeseferentem sub 3-a et 5-a 1. m. Nr. pr. 85 et 89 isthuc praestitam Remonstrationem, eidem hisce inti­mari: sollicite cavendum esse, ne opinio de morbi hujus „non contagi o- s itate u manifestata, praemature enuncietur, sed altiores hoc in merito ema­natas Dispositiones omni cum rigore eo magis observandas venire: quod intermissa praescriptarum cautelarum effectuatione incolae Civitatis, prout et alii regnicolae aperto exponi quirent discrimini, hacque ratione Civicus hic Ma­gistratus grave responsionis onus in semet ipsum derivaret. Datum Budae ut s. 2741. Destinatio et activitas delegatorum C o m mis­sa r i o r u m Regiorum. Conci Cons. A? 21777. die 9. Aug. 1831. Comitatui Posoniensi. A’ közelébb mult sz. Jakab hava 12-ik napjáról 19,574. szám alatt innen költ Intézölevél foglalatjából, mellynél fogva az Ország több részeiben kitört, ’s már nagy mértékben dühösködő Epekórság terjedésének gátlása, a’ hói pe­dig valósággal kiütne, tüsténti elfojtása tekintetéből királyi Biztosok küldettek ki, megérthették a’ titulált Rendek, hogy e’ rendelésre főképpen annálfogva vezéreltetett ezen királyi Helytartó Tanáts, hogy az egymással határos Tör­vényhatóságok közt ezen nagy fontosságú tárgyra nézve történhető összeütkö­

Next

/
Oldalképek
Tartalom