Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.

150 / Serenissime Caes. Reg1. H. Princeps etc. etc. Deleterius Cholera morbus in utraque Budensi et Pestiensi Civitate de hora in horam ultra propagatur adeo, ut non tantum cultior hominum pars de gravissimi periculi praesentia tristem in modum sit convicta, verum etiam ple- beorum hominum potior numerus remedia, quibus ea coerceatur calamitas, exoptet. Medici, qui proh dolor! morbum vigentem pro Cholera sporadica aut epidemica prius declararunt, non amplius dubitant, summum generis humani hostem, Choleram orientalem, eamque contagiosam, in his grassari urbibus. In grave id negotium uberius indagando reperi, talem nunc esse rerum situm, ut, nisi efficacissimae fiant dispositiones, ingens praemetui debeat in his urbibus strages, meique officii esse censeam, Serenitatem Vestram Cae- sareo-Regiam et Excelsum Consilium Regium impensius exorare, ut sequentia actutum benignogratiose ordinentur: l-o. Interest ante omnia, ut Regimen de aegrotorum, morbo suspecto laborantium, deque numero hominum, eodem malo peremtorum, singula die adamussim informetur, quo ulteriores ordinationes rerum statui valeant ad- commodari; constat autem Tabellares Relationes, a Physico Budensi hactenus submissas , mancas esse , et de Civitate Pestiensi, inde a multis diebus, nihil prorsus constare, nisi id, qnod casu innotescit, cujus quidem causa in publici aut plebis potius renitcntia et diffidentia in Medicos et quasvis magistratuales personas quaerenda est. Injungendum igitur foret utrique Magistratui Civico, ut omni possibili modo adlaboret, quo exactas ejusmodi Tabellares Relationes inomisse quovis mane de praecedenti die medio Commissarii Regii Serenitati Vestrae Caesareo-Regiae et Excelso Dicasterio Regio substernat. Ut autem haec penes suspensam, nec fere possibilem nunc domorum vi­sitationem fieri possit, sequentia forent ordinanda: d) Domorum proprietariis et Familiarum patribus injungendum, ut o- mnem in domo erumpentem morbi aut mortis casum circuli sui Commissario il- lico renunciare teneantur, eo addito , quod cuique liberum ceteroquin sit, Me­dico aut Chirurgo eo uti, in quem peculiari ducitur confidentia, quodque nemo, nisi ipse aut familiares ejus ob mediorum aut Loci defectum desideraverint, ad IXosocomium sit deferendus. 6) Medicis et Chirurgis omnibus sub responsionis onere demandandum, ut omnem, sibi eadem die occurrentem morbi aut mortis de Cholera orientali suspectum casum Tebellae adnexae inscribant, hancque Tabellam A. omni die usque horam sextam vespertinam ad officium Consulis deferant. c) Ut nullum cadaver quocunque modo e domibus auferatur, quin prius per mortis Revisoren» inspectum fuerit; mortuorum autem Revisores , qui pro praesenti rerum statu ubique sufficienti numero constituendi sunt, ut haberi il- lico possint, pro quavis die perinde usque sextam horam Tabellam secundum B. formam eodem loco exhibere terneantur. e?) Locales Parochi provocandi, ut perinde singula die Tabellam C. ho­minum e Cholera decumbentium, provisorum ac demortuorum eodem loco et tempore exhibeant. e) E triplici hac Tabella concernens Civitatis Officium cum iufluxu Medici dirigentis, facta combinalione, unam conficiet generalem Tabellam, D. quam Magistratus altero mane suo loco praesentabit. O Omnes denique speciales Tabellae in quavis Civitate dirigenti Medico consignandae erunt, ut uberiore combinatione instituta videat, an quisque suo

Next

/
Oldalképek
Tartalom