Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/2 (Budae, 1855)
Continuatio prima regiminis imperatoris ac regis apostolici Francisci (II.) I.
84 5. Singulo proprietariorum connotationem, quantum de frugibus actu depositum habeat, extradandam esse, atque fruges hae, nullo in casu, ad alium qualemcunque demum usum applicandae, sed pure praecise in usum respectivo- rum proprietariorum convertendae sint. 6. Ut annuae septimalitatis in panalibus frugibus reservatio, per septem duntaxat annos locum habeat, quatenus hac ratione, singulus colonorum, unius anni procreationis quantitate, semper in casum penuriae tectus sit, sed una ad id esse advertendum, ut, dum quantitas quaepiam ex his promptuariis exciperetur, in praevia proportione semper iterum redintegretur, et quantitas stabilita semper apud communitatem praesto sit. Cum autem singulorum etiam occursuris nefors sinistris falis, et exinde enatis necessitatibus, prospectum esse oporteat, velle Suam Majestatem SSmam, ut: 7. Non tantum ad casum fatalitatis cujuspiam universalis, sed singillative sumtis etiam colonis, qui ob incendium exortum, aut etiam quampiam calamitatem frugibus necessariis destituerentur, reposita quantitas in toto vel parte extradetur; subsequis vero annis talis noviter per septimalitatis repositionem pro suis necesssitatibus iterum tegatur. 8. Ut Communitates ad erigenda haec Promptuaria eo proniores reddantur , illis prioris anni sterilitatem, funestasque hujus sequelas in memoriam revocandas esse; ac ne per salutarem hanc provisionem pretium frugum alia ex parte nimium vile reddendum, talique pacto ruralem industriam remissuram esse, existimetur; Suam Majestatem SSmam benigne resolvisse, liberam ad exteras Ditiones frugum evectionem, nisi adjuncta belli, vel major caristia, aut penuria eam disuaderet, altissimae intentioni plene congruere. Quam proinde benignam Resolutionem Regiam pro sui directione, ac ulteriori efiectuatione hisce intimat Consilium hoc Locumtenentiale Regium. Datum Budae ut s. 1599. Ad militiam solummodo apta individua statuenda. Conci. Cons. A? 14961. die 3. Julii 1804. Ex intervenientibus frequentioribus recursibus pro dimissione tyronum indebite et erronee statutorum observato eo, quod in delectu statuendorum neu- tiquam illa, qua par est cum cautela et circumspectione procedatur, Consilium hoc Locumtenentiale Reg. praet. Doni. Vestram cohaerenter etiam ad Instructionem pro tyronum statutione praescriptam, hisce ultro peculiariter reflectit: ut cunctis, qui in negotium delectus, ac statutionis tyronum influunt, sub gravi responsionis onere strictissimam hoc in passu cautelam injungat: ne quippe ulla, nisi ad militiam omnimode quali ficata individua statuantur, perque id evitetur, ne illi, qui statuti, et jam assentati sunt, serius dein per ipsas Jurisdictiones, qua dimittendi reclamentur. Datum Budae ut s. 1573. Stains activi et passivi Xenodochiorum indicandi. Conci. Cons. A? 14942. die 10. Julii 1804. Siquidem discussis penes gremiale Consilii hujus Locumtenentialis Regii Exactoratus Officium existentibus repertoriis Rationum, Statuumque activorum et passivorum de universis Nosocomiis, Xenodochiis, domibus pauperum, infirmorum, Convertitarum ac Fundationum saecularium compertum sit, quod Status o