Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/2 (Budae, 1855)
Continuatio prima regiminis imperatoris ac regis apostolici Francisci (II.) I.
8* leant, qualiter abusus hicce coerceri possit, opinionem suam horsum depromendam venire. Datum Viennae ut s. 1568. Relationes officiosae annuae: de Rabie. Conci. Cons. M 10620. die 15. Maji 1804. Cum casus morsuum ab animalibus rabidis et hydrophobiarum per llegnum multi eveniant, in isto objecto vero a capiendis debite observationibus plurima primum adhuc eruenda sint, Consilium hoc Reg. Locumtenentiale praet. Dom. Vestrae hisce intimat, ut Physico suo gremiali committat, ut idem peculiari Relatione quotannis stato tempore referat: an in gremio animalia rabida luerint, an ab his homines, aut alia animalia commorsa, an, et qualia his, quove successu data medicamenta sint, quae circa eosdem aliae politicae dispositiones factae, quae commessarum forte a talibus animalibus carnium sequelae luerint? accipiendas autem idmodi Relationes, praet. Dom. Vestra Consilio huic Locumtenentiali substernet. Datum Budae ut s. 1569. Admissarii districtuales per Artis veterinariae peritos eligendi; Relationes annuae super Re equaria. Conci. Cons. A* 11801. die 29. Maji 1804. Fine meliorandae equorum propagationis anno adhuc 1777 cunctis Regni Jurisdictionibus commissum equidem fuit, ut sibi de aptis, ac melioris notae admissariis provideant, eosque sumtibus Cassae domesticae comparent. Et cum nobiliorum equorum productio vel maxime a selectu aptorum, et nullis, aptae ad scopum equorum propagationi noxiis defectibus laborantium admissariorum dependeat, similiumque admissariorum elustratio, prouli et novorum comparatio , non absque interventione artis peritorum fieri debeat; hinc praet. Dom. Vestrae de benigno Jussu Regio hisce intimat Consilium hoc Locumtenentiale Regium, ut hanc admissariorum districtualium semotionem et elustrationem vel ipse dijudicet et dirigat, vel in defectu sufficientis in rem notitiae artis peritos eatenus in consilium advocet, huncque etiam in finem praet. Dom. Vestrae integrum futurum esse: ut ad Mezöhegyesiensis equarii Directionem pro facili— tanda rei decisione semet convertere possit; cui de altissimo Jussu Regio sua via efficaciter commissum jam habetur, ut ubi politicarum Jurisdictionum Superiores, Directionem isthanc pro exmissione artis peritorum equatialium Officialium requisiverint, desiderio ejusmodi quo celerius satisfiat, et individua probatae notitiae ad designatum Districtum exmitlantur. Caeterum praet. Dom. Vestrae una intimat Regium hocce Consilium Locumt. Regium, ut super numero et qualitate praeexistentium admissariorum quovis anno in mense Martio inomisse Relationem isthuc submittat; nunc vero referat, qua ratione districtualium admissariorum usus fiat, aut si nulli praeexisterent, circumstantias insinuet, ob quas intertentio admissariorum districtualium superflua nefors evasit; qualemque modum promovendae Rei equariae in gremio Districtus hujus isthuic substituendum praet. Dom. Vestra censeat. Datum Budae ut s. 1570. Medicamina in usum pauperum nonnisi cum testimonio 'Wice-Comitis exhibenda. Conci. Cons. M 11830. die 29. Maji 1804. Quoad indiscriminatim factam praescriptionem vigentem tollendam, committitur : ut nonnisi extreme pauperibus medicamenta gratuito pro futuro danda