Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/2 (Budae, 1855)
Continuatio prima regiminis imperatoris ac regis apostolici Francisci (II.) I.
72 hujus indaginis Resultatum coram eadem persona enunciatum in chartam referet, non vero generali declaratione boni aut mali medicamenti, quae nullius relationis, et Medici de bonitate Pharmaciae judicii superrevisioni locum facit, acquiescet. Criteria chemica singulorum medicamentorum deliget Medicus ea , quae proponuntur privatim a probatissimis chemicis, dum non Norma publica Dispensatorio regulas parandorum medicaminum exponenti, etiam criteria, quibus eorundem bonitatem censere oporteat, apponat. Praeter qualitatem medicamentorum sive crudorum, sive praeparatorum attentus erit Medicus visitans ad complurium etiam quantitatem in Pharmacia praesentem, ne scilicet simplicia nimia copia adsint, quae paucis tantum gravius ac raro usurpant, et tempore naturam perdunt, quaeve adeo in plures annos adhaesura corrumpi aut enervari neeesse sit; ne item pulveres, aquae stillatitiae ut parentur magna quantitate, sub qua forma vis medicamenti essentialis semper celerius extenuatur. Denique in medicamentis vim suam facile in aerem diflantibus aut universim facile mutantibus videbit: an illorum servandorum methodus sit maxime accommoda, tardandae saltem mutationi, an in officina ad quotidianum usum pauca tantum quantitas, et exiguis vasis servetur. §. 83. Quemadmodum compertos in medicamentis sive simplicibus, sive compositis errores, sed suis criteriis notatos coram persona magistratuali in chartam referet Medicus magistratualis, ita eosdem in illius praesentia decenter exponet ipsi Apothecario, modumque etiam si opus, emendandi, et rationem habendi melioris materialis, ejusque characteres indicabit. In visitatione autem anni sequentis speciatim animum advertet ad id: an illi errores emendati sint, deprehensamque emendandi socordiam aut tergiversationen singulatim adnotabit. Medicamenta, quae corrupta, nulliusque aut noxii usus futura compererit, statim in praesentia personae magistratualis eliminanda sunt, idque ipsum in Relatione officiosa exponendum. §. 84. Relationem circumstantialem de visitatis Pharmariis gremialibus per visitantes Medicos, et personam legalem testem subscriptam Magistratus politici usque initium anni proximi inomisse dirigenti regnicolari Dicasterio substernendam habebunt. §. 85. Si Apotheca quaedam tam male comparata inveniatur, ut abjectis et eliminatis iis quae corrupta sunt, providendis debite aegris diversi generis minus jam suffectura sit, sique praesens tali modo defectus promte suppleri aliunde non possit; tunc inprimis, si aliae in loco Apothecae adsunt, Magistratus civilis audita eatenus propositione Medici magistratualis officiam illam pharmaceuticam interim claudere poterit. §. 86. Praeter annuam visitationem in praesentia personae magistratualis mensibus autumnalibus peragendam, et Medico magislratuali per se integrum est pro lubitu, quocunque tempore conditionem Pharmaciae universae, aut singularium partium indagare, et Magistratus politicus poterit quocunque tempore Medicum ad faciendam in certos scopos in praesentia delegatae personae alicujus magistratualis visitationem Pharmaciae exmittere. §. 87. Si Apothecarius suam Pharmaciam negligit, potui, aliisque excessibus deditus est, alias merendi occasiones consectatur, frequenter domo abest; monebit eum officii primo Medicus magistratualis, serius autem erga hujus propositionem Magistratus civilis. Quibus nil proficientibus res referenda est ad regnigolare Dicasterium, quod aut de vendenda Pharmacopaea, aut constituendo Provisore decernet. §. 88. Si Apothecarius gravioris relate ad functiouem suam medicinalem erroris aut delicti reus factus est, inprimis si adulterationes medicaminum valde noxias fecit, aut veneficio scienter se implicuit, Magistratus civilis in concursu Physici actutum illocabit Pharmaciae Provisorem, deinde autem rem referet ad