Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/2 (Budae, 1855)
Continuatio prima regiminis imperatoris ac regis apostolici Francisci (II.) I.
11 * I /Opinio. , Eruca pbalaenae nocturnae segetum perhiemat sub summo solo, frigoribus invicta; primo vere, e sopore expergefacta, radicibus, foliis« que frumentorum vescitur, minore, quam in autumno, plantarum damno, quoniam aetate roboratae minus erucis placent. Extremo Majo, aut incipiente Ju-* nio sub solum se rursum recondit, et mense Julio in Chrysolidem convertitur. E pupp a post tres, aut tardissime post quatuor hebdomadas emergit in forma p balaenae nocturnae, quae si faemella sit, non moratur ovula in congruo prolibus suis solo deponere, e quibus sub finem Augusti, vel initium Septembris erucae exeunt, atque illico in teneras segetes irruunt, sed noctibus tantum, interdiu vel sub summo solo, vel sub gleba quacunque latitantes. Ex his patet, promptum, et non fallax ad avertendum hoc malum medium , tardam frugum autumnalium sationem fore, si id malum praevideri posset At quia tarda satio in oeconomia rurali in universum probari non potest, ad id medium ordinarie recurrendum non esse censeo, praeter quam: si fruges quodam vere ab erucis infestentur, qui casus in Comitatu Mossoniensi hoc anno occurrit; nam tali casu sequente autumno satio in sera tempora differenda est, ut exiturae ex ovulis erucae non inveniant, quo alentur, atque fame intereant. Certe Pallas observavit, in illa prope Volgám frugum ab erucis devastatione plurimum illos agros passos, qui ceteris maturius sementem accepere. Observatum est etiam non omnes, eadem etiam in plaga, agros aequaliter infestari. Sicci, et calidi agri plurimum patiuntur, praesertim si calida et sicca aestas praecedat, qualis praeterlapsa fuit. Post talem igitur aestatem, quia multiplicationi insectorum eximie favet, tarda satio merito svaderi potest. Denique et id observatum est, jam anno 1767 in Moravia, solos pene agros fimo equino stercoratos, ab erucis passos. Quodsi oeconomi rurales ingruente tali calamitate plures hujus generis observationes facerent, easque cum aliis communicarent, et publicas redderent, non foret utique difficile, arva nostra ab hac calamitate in perpetuum immunia reddere. Verum, quid remedii, si fruges jam stantes ab erucis actu infestentur ? Hoc in casu enimvero difficile est consilium. Promptissimum foret remedium, agrum aquis inundare, si positio loci id patiatur. Nam humori inimicissimae sunt hae bestiolae, nec facile ei resistunt. Si id fieri nequeat, juvabit fortasse agrum calce viva . sed in aere in pulverem collapsa , vel cineribus conspergere, quae res, cum frugibus nullam dent noxam, bestiolas forte enecabunt. Denique ad id postremo tandem confugiendum erit, quod minime omnium facimus, ut noxia animalcula manibus legamus ; quae res non una jam vice in extremo periculo auxilio^fuit. At, quoniam erucae hae nonnisi post solis occasum e latebris prodeunt, et noctibus pabulantur, id opus ad lucernarum lumen perfici opportebit. Subsidiaria denique nostra cohors sunt corvi, cornices et monedulae, quae aves durante hyeme, erucas, puppasque Insectorum sub ipso solo scrutantur, et milliones hauriunt. His pene solis gratiam habere debemus, quod non singulis annis a legionibus insectorum arva nostra infestentur; eaquepro- pter iis quam maxime parcendum est. /-%