Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/2 (Budae, 1855)
Continuatio prima regiminis imperatoris ac regis apostolici Francisci (II.) I.
9 1509. Revcrsales snper eo: quoti quis, Officio Regio admovendus , nulli secretae societati adlectus sit, Decret. Cancll. JV? 3977. die 1. Maji 1801. Praesidiales hae / Normae instar servandae. / Pace externa divini Numinis providentia jam revecta, nihil omnino cupit ardentius Sua Majestas SSma, quam ut fidelibus subditis suis internam quoque quietem et securitatem, quantum in ejus situm est viribus, procuret, et cuncta ea removeat, quae eorundem ulla in parte turbare possent tranquillitatem. — Cum proinde experientia docuerit: Societates et Confraternitates secretas capitales fuisse fontes, unde perniciosissima principia propagata; vera Religio suffossa; moralitás si non prorsus vitiata, immutata adminimum; studium partiali— tatis quibusvis artificiis quam maxime exstimulatum, consequenter domestica etiam quies et felicitas perturbata fuit; ideo, quod dudum jam antea de Societatibus et Confraternitatibus secretis, quocunque eaedem veniant sub nomine, aut praetextu in haereditariis Caesareo-Regiis Ditionibus haud tolerandis, edidit altefata Sua Majestas SSma Mandatum, illud porro etiam tanto magis observari benigne praecipit, quod aliquae bono nefors etiam fine erectae saepe degenerent, ac idcirco cuilibet Statui publico tam parum conveniant, quam contra periculosae sint. — Ne itaque mutua inter summum terrae Principem et subditum fiducia, quorum aeque mutuum bonum et commoda arctissimis ad invicem vinculis conjuncta sunt, prout nec interna quies et tranquillitas per individua in Regiis muniis constituta turbetur; ast potius ut debita in illa locari possit al- tissimo Loco fiducia, necessarium ponit Sua Majestas SSma: ut a secretis talis— modi obligationibus libera sint, quae secus etiam recte sentientem servum in stricta muneris sui adimpletione aut impediunt, aut adminimum ancipitem reddunt. Quapropter benigne praecipere dignata est Sua Majestas SSma, ut ab universis Officialibus Regiis, cujuscunque illi sint cathegoriae, aut gradus, cum plena praeteritorum oblivione, sub fide jurata eliciendae, ac juxta hic advolutum formulare / scripto exhibendae Reversales, quod videlicet individuum tale de praesenti nulli secretae Societati aut Confraternitati sive intra ambitum hae- reditariarum Caesareo-Regiarum Ditionum , sive extra illas adseriptum sit; aut si esset, quod ab eadem illico recessurum, neque a modo imposterum in qualemcunque talismodi secretam Societatem quocunque demum sub praetextu se immissurum sit, exigantur, effectu altissimi Mandati hujus Regii serio intendatur ; ac collectae cunctae Reversales mihi horsum submittantur, altissimis Suae Majestatis SSmae manibus consignandae. — Quemadmodum autem in reliquo praeattactos Reversalium tenores formulis etiam Juramentorum dehinc per neo accomodanda Individua dicendorum inseri, easdemque Reversales quotannis de novo sub fide Juramenti eliciendas a cunctis Officialibus Regiis exigi, ac sibi substerni benigne praecipit Sua Majestas SSma : ita una indultum esse vult iis, qui huic altissimae Ordinationi satisfacere dubitarent, penes expositionem motivorum pro sui e servitio, et officio dimissione ad Eandem alte- falam Suam Majestatem SSmam humillimum recursum sumendi Quam proinde altissimam Resolutionem Regiam in obsequium benigni Jussus Regii Praet. Dom. Vestrae eo fine hisce significo, ut quaestionatas Reversales juxta praeadnexum Formulare conficiendas et subscribendas mihi submittat. Cui de reliquo solita cum observantia maneo praet. Dom. Vestrae ad Officia paratissimus Comes Carolus Pálffy. Datum Viennae ut s.