Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Francisci I. imperatoris ac regis

877 fors saliva infectorum pecorum inquinato pabulo, luem pecoribus suis itineran- tes attraherent. Cavendum tamen serio 2. Ne transmeantes in locis infectis humi prostrato foeno pabulent, cum metus sit ex una parte, ne saliva infecta terra foenum quoque inquinet, et pe­cus suum, et aliorum inficiat (quo in casu pabulum merito confiscandum foret) parte ex altera vero, cum de pabulo tali humi semper aliquid remaneat, et sub- seque pecus locale infirmum tale degustando, saliva contagiosa inquinet, alter- que permeans cum pecore sano eundem stationem deligendo adjecto foeni resi­duo suum pabulet, et taliter pecus sanum contagio maligno inficere posset. Idem contingere potest aestivo tempore in communi infecti loci pascuo per sali­vam lue alTecti pecoris herbis adhaerentem. 3. Quoad aquationem observandum est, ne extra, nec in pagis lue infe­ctis e communi alveo adaquent, cum supernatante in alveis saliva lue compre­hensorum infici possint; sed vel ex fluvio, vel e scaphiis puris aqua potui ex­hibeatur. Pabulum vero, si possit fieri, extra pagum semper de curru est exhi­bendum. Datum Budae ut s. 1494» Opusculum Dr. Franciad Bene: Do inoculatione vac­cinae. Conci Cons. JY? 28108. die 25. Nov. 1800. Isthic adnexum Opusculum*) per Medicinae Doctorem Franciscum Bene sub titulo: ,,A’ Himlő veszedelmei ellen való Oktatás“ typis vul­gatum , doctrinam de v a r i o 1 i s, earumque noxis, de illarum conta­gione, et hujus coercendi rationibus, de earundem inoculatione, ex­stirpatione , deque regulis diaetetices variolantium veram, suffi­cientem , et sermone patrio plano expressam continens, praett. Dom. Vestrae fine eo communicatur, ut idem, tamquam scopo bonarum circa variolas notio­num in publicum proferendarum prorsus idoneum, per sui gremium publicetur, atque in privatorum quorumque usus procurandum suade a- t u r. Datum Budae ut s. 1495» Physici plantas et rariora naturae producta colligant. Conci Cons. M 29956. die 30. Dcbr. 1800. . . . Mirum cetero est, et sane attentionem incurrit, inter tot, qui per Regnum sparsi degunt, literal um cultores et opum naturae adhuc latentium in­dagatores, praeter quaternos illos in calce datae Relationis nominatim indi­catos, (qui, quod operam suam praeclaro adeo scopo subtrahere haud voluerint, digni sua laude haberi debent) nullos fuisse alios Physicos praesertim Comita­tuum, qui ad id genus rariora naturae dona detegenda, et ad poenum publici hujus Instituti per ea locupletandam animum adjicere voluissent, quo secus fa­cto , dum clementissimae Suae Majestatis SSmae intentioni, uberiorem eorum, quae ferax adeo Regni hujus tellus recondita adhuc alit, productorum cogni­tionem zelantis, et idcirco etiam dimisso benigno suo Decreto effectum hujus *) Opusculum istud , tamquam primum universale introducendae saluberrimae in Patria Institutionis sanitariae monumentum — in omnes usitatas linguas versum, at­que locupletatum post lapsum trium lustrorum — dentio republicatum est; te­nores illius locupletatos — vide ibidem. —

Next

/
Oldalképek
Tartalom