Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Francisci I. imperatoris ac regis

843 folge Hofbescheids vom 25. März, d. J. verordnet worden, die Apotlieckertaxe Duas tertias (200 pro Cent.) in agarico , amygdalis, cinnabari, cortice simarubae , mirobalanis, oleo anisi, aurantiorüm, petrae rubro, sassafras, fructi­bus anisi stellati, spiritu nitri, taniarindis Enormia haec pretia forte tantum ideo concessa sunt, l-o, ut Pharmacopoei sibi haec remedia non a Materialises Viennensibus, qui nonnulla in vilissima con­ditione vendunt, e certiore fonte undecunque etiam ampliore pretio compara­re valeant: huc spectat praeprimis zybethum verum, sal cornu cervi, oleum succini, flores sulphuris, folia uvae ursi, sal amarus, gummi resina guajaci, se­mina cymini, oleum vitrioli; 2-o quia sapo sub asservatione fit rancidus, et de­bet tandem abjici, idem accidit amygdalis; 3-o quod radix liquiritiae recens ema­tur, et sicca vendatur. I:i reliquis causa tanta pretii non intelligitur. 2- 0. In multo maximo medicamentorum numero Pharmacopoeo indulgetur lu­crum, quod circa alterum tantum pretii emptionis vertitur,, aut eo saltem nonnisi una octava superius vel inferius est; praeprimis cadit maximus medicamentorum nume­rus inter quinque octavas lucri f16 ) pro Cent.), et lucri tantum alterum (100 pro Cent.), ad tres octavas (75 pro Cent.), nonnisi solitaria exempla descendunt, illa ergo (160 proCent. ad 10J pro Cent.) normalis proportio lucri Pharmacopoeis con­cessi esse videtur. Quinque octavae (160 pro Cent.) conceduntur in aloe succotrina, assa foe­tida, cortice cascarillae, dagtylis, santalo rubro, nucleis pini, radicibus angelicae , et tormensillae, sale acetosello, succo liquiritiae, cremore tartari, et vitriolo caeruleo. Tres quintae (150 pro Cent.) in camphora, cantharidum pulvere, sarcocol- la , styrace calamitha. Septem duo decimae (14 ) pro Cent.) in balsamo copaivae, cortice peru- viano , opio, ligno rhodio , radice aristolochiae, semine ammi, et amoni , spermate ceti, succino, succo hypocistidis. Novem decimae sextae (130 pro Cent.) in succo catechu , et sacharo Saturni. Undecim vigesimae (125 pro Cent.) in gummi ammonico. Alterum tantum (100 pro Cent.) in balsamo peruviano, bolo armena, horaee, cassia fistula, coccinella , malicorio, cortice ligni sancti, tamarisci, creta, floribus balaustii, foliis lauri, sennae, gummi bdelio, galbano, olibano, sagapeno , herba mari veri, ligno lensisci, sassafras, mercurio, moscho, nihilo albo, oleo carvi, cin­namomi, citri, cumini, lauri, olivarum, radicibus chinae , contrajervae , jalappae, pyrethri, salep, sarsaparillae, serpentariae, zedoariae, zingiberi •, seminibus anisi, foe- nu graeci, psilii, viridi aeris crystallisato , et baccis lauri. Novem vigesimae (85 pro Cent.) in oleo nucis moschatae presso. Septem decim decimae sextae (75 pro Cent.) in sale ammoniaco. Quinque duodecimae (70 pro Cent.) in masyiche, radice cyperi, semina se­seli cretici. Duae quintae (65 pro Cent.) in oleo anethi. Tres octavae (60 pro Cent.) inambra, cariophillis, benzoino, elemi, eu- phorbio, radice rhei. Hoc justum lucrum fundatur partim in materialium natura, quae asservando se , sensim imminuunt, et tandem in nihilum desinunt, ut camphora, olea aetherea ; vel ab insectis consumuntur, ut cantharides ; partim in valde dispari conditione Pharmaco- poei ab omni alio mercatorum genere. Omnis mercator potest habere merces vilissimae conditionis citra censuram, et potest vendere pretio, quo vult; procurat sibi solas merces, quae de tempore in tempus certo absumuntur , hinc corruptionis periculo obnoxius non est, nisi sua culpa , incertis solventibus merces denegare potest At Pharmacopoeus minus selecta comparando incurrit censuram, comparare tenetur multa talia, quorum rarissimus, aut nullus usus futurus est , ita , ut compluria sibi tota sua vita adhaereant , et de haerede in haeredem transeant , donec corumpantur , et sine fructu abjici debeant , quod in multis post unum jam , alterumve annum obtingit. His accedit, quod Pharmacopoeus incerto solventi denegans remedium odium publicum incurrat, pro quo evitando multa sorti committere cogitur. Demum respici meretur, quod Pharmacopoeus tantum vicinarum aedium incolis remedia vendat , dum mercator Viennensis unicus saepe numerosos plurium Provinciarum Pharmacopoeos iisdem ipsis­simis instruit, ac consequenter, quo emptorum, et quantitatum venditarum major est proportio, multo minore pretio merces reddere potest, quam Pharmacopoeus. 3- 0. In reliquis remediis Pharmacopoeo nimis exiguum lucrum conceditur , e. g. nonnisi Una tertia (50 pro Cent.) in antimonio crudo, dictamno cretico, gummi ara-

Next

/
Oldalképek
Tartalom