Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Francisci I. imperatoris ac regis

832 Juvenibus , quam etiam adullioribus homibus adeoquc rurali quoque Juventuti,, ex qua agricolae, et oeconomi formari debent, fine capiendae in designatis ob­jectis theoreticae non minus, ac cumprimis practicae Institutionis, ad hocce Institutum liber omnino accessus pateat. Eo hic diserte notato: quod cum ad­versa ne fors valetudine laborantes Juvenes, et sibimet ipsis, et aliis quoque oneri, ac impedimento futuros esse, non vane praevideatur, omnino praere- quiri: ut ad hocce Institutum accedere volentes auditores inter reliquas bonas animi dotes requisita etiam corporis sanitate polleant. Eo caeteroquin, de be­nigno Jussu Regio, potestati Directoris Teschedik relicto; ut chronico aliquo, et praesertim contagioso morbo laborantes, ex Schola sua re­movere , et simpliciter excludere possit. 4. Quum peculiaris Superinspectio hujus Instituti, in quantum duntaxat rem theoreticae et practicae Oeconomiae attinet, (exclusis proinde Scholis pri­vatis Szarvasiensibus, velut ad Inspectionem propriae Confessionis hominum de lege pertinentibus) Regio per Districtum Literarium Magno-Varadinensem con­stituto superiori Studiorum ac Scholarum Directori benigne delata habeatur; Directori locali Teschedik incumbet: de progressu Instituti hujus oecono- mico-practici semestres Informationes superiori huic Studiorum Directori tans- mittere, ac in occursuris casibus, Institutum hocce tangentibus, cum eodem Superiore Studiorum Directore commercium Literarum exacte fovere. 5. Benigne jubet altefata Sua Majestas: ut ex singulo Districtu Literario unus ex approbatis jam candidatis ad Magisteria Scholarum Vernacularum, qui videlicet peculiaris applicationis specimina jam editerat, ad condiscendam hanc theoretico-practicam Institutionem ad praelatum Oppidum Szarvas exmittatur, ibidemque exacto sub Directione et Institutione Samuelis Teschedik deside­rato cum profectu biennio, redux cum Testimonio Directoris hujus, prae cete­ris competitoribus ad Magisteria Scholarum praeferenter accommodetur, atque cuilibet horum pro ferendis itineris, et intertentionis localis expensis, ex sub­sidio pro pauperibus candidatis ad Magisteria cujuslibet Districtus Literarii jam resoluto, annue 80 fi. dependantur. Eo etiam hic suapte intellecto: quod prae­ter hos, et ad alia etiam Individua, quae Praelectionibus hujus Instituti utilem omnino operam se navasse remonstraverint, in Bonis politico fundationalibus, ratione eorundem accommodationis, peculiaris reflexio posthac sumenda sit. 6. Qui vero ex adultioribus, ac jam nefors in actualibus oeconomicis ser­vitiis constitutis auditoribus theoretico-practicam Institutionem horis extraordi­nariis tanto celerius ediscere cupiverint, benigne indulged: ut hi, et tales cum saepe memorato Directore Samuele Teschedik eatenus mutuam inter se pri­vatam conventionem inire valeant; quoniam similia extraordinaria fatigia ne­quaquam gratuito praetendi possunt. Demum Siquidem ulterior hujus Industrialis oeconomico-practici Instituti promotio aliis etiam extraordinariis sumptibus, pro comparandis quippe diversis instru­mentis, machinis et modellis, prout etiam pro comparanda propria domo (quam quidem nunc Communitas Oppidi S z ar v a s in praemissum salutarem usum ad tempus cedit) necessariis opus habeat, plena cum fiducia exspectari: quod re­gnicolae , boni publici, ac proprii commodi procurandi zelo laudabili accensi, in perennem Instituti hujus promotionem, conservationem et praemissorum sub­sidiorum comparationem symbolas suas liberaliter collaturi sint. Quam igitur benignam, ac in promotionem nationalis industriae, oeco­nomiae et commercii directe tendentem Resolutionem Regiam, Consilium istud Locumtenentiale Regium praett. Dorn. Vestrae de positivo Jussu Regio intiman­dam habet, eo subnexo: ut eandem in gremio sui, nulla interposita mora, pu­blici Juris faciat, ct ut incolae gremiales adaequate de omnibus perutilis hujus

Next

/
Oldalképek
Tartalom