Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Francisci I. imperatoris ac regis

809 plura tam Chirurgica, quam Artis Veterinariae Inslrumenta ante 10 aut 12 an­nos per Regni Jurisdictiones comparata , aut reparatione egere , aut jam in ho­rum locum nova substituenda esse, ex eo specificationem Instrumentorum no- vitus ad majorem perfectionem deductorum, in qua illa etiam pro Lytotomia deservientia separatim specificata reperiuntur, accludo; curavi etiam pretia / exponere, quae pro modernis rerum, ac temporum circumstantiis, ac ex de­fectu quoque artificum haud exaggerate, ac sine diminutione subsistunt; praett. Dom. Vestra itaque in districtualium Chirurgorum cointelligentia praeexistentia Instrumenta pervestiget, ac necessariorum nefors, etiamsi eadem tantum miscel­lanea, aut reparatione egentia forent, specificationem incl. Jurisdictioni scripto exhibeat, per eandem ad Excelsum Consilium Locumtenentiale Regium, ocyoris dein parationis curam in me assumo; suapte intelligitur tanto melius futurum, si incl. Jurisdictio pretii deponendi assignationem una fidelia miserit, ad quod Clarissima Dom. Vestra sua quoque ex parte efficaciter cöoperetur. Notitiae non minus dare possum diversae speciei syringas a Medica Facul­tate approbatas apud hujatem Budensem quemdam Torneatorem Wagner di­ctum, et majores quidem ab uno aureo, minores a duobus fiorenis reperiri, quarum, si Chirurgis quae necessariae fuerint, penes reliqua Instrumenta se­paratim adnotetur. Factam jam per Clarissimum Dominum Medicinae Doctorem Knie novio­rum , eorumque praestantium Medico-Chirurgicorum Operum fine praenumera- tionis publicationem ipse quoque ego magis commendandum censui, cum Sani­tatis Individua hac ratione intra aliquot annos selectam , et bonam Medico-Chi­rurgicorum Operum collectionem haud sumptuosam sibi procurare possint, qua cum multi Chirurgi ac Pharmacopolae hinc inde careant, requiro Clarissimam Dom. Vestram, ut praesertim Chirurgos ad procurandos sibi idmodi libros, eo­rumque diligentem relectionem efficaciter adstringat, quatenus miser contri­buens desideratum ex viris his emolumentum participare queat. Sunt porro apud hu atem Bibliopolam Dicpold plura centena Doctoris Fausti: Politiae Sanitatis Catechism i exemplaria * *) singulum a 20 xris venalia, si quipiam Chirurgorum, aut Oeconomorum horum usum fa­cere cupiunt, semet ad dictum Bibliopolam D iepold Budae in Praesidio habi­tantem convertat; ad haec Pragac apud Bibliopolam Calve, vel Viennae apud ejusdem Commissionatum Bibliopolam W a p p 1 e r: Collectio cunctorum recentissimorum Sanitatis Normalium, cum juribus, ac Politia Medica pro cunctis Sanitatis Individuis ad rite obeundum munus suum summe necessaria in C> Thomis pro II fluis 30 xr. compacta prostat. / Hic — omissa. — *) A) Opusculi hujus Titulum, nec non Indicem atque imprimis, praeter cetera utilissima pertractata themata hic — tantummodo illa: de morbis conta­giosis, de variolis (earumque insitione) et morbillis inserere consenta­neum fore , putavi. — Author. — „Libellus, Sanitatis tuendae elementa complectens, in usum Scholarum ac disciplinae domesticae compositus a D. Ber­nard. Christoph. Fa ustio, Comiti Schaumburg. Lippiensi a Consiliis Aulicis et Archiatro ; plurium Societat. Litter, et Oeconomie. memb. honorario. Nunc in latinum sermonem conversus, ex edit, quarta german. Cum tabui, quatuor ligno incisis. — Lipsiae. Impensis P. Gotth. Kummer. MDCCLXXXXVI.“ Argumentum. I. D e S a n i t a t e. 1. De sanitate, ejus pretio et officio eam conservandi. 2. De vitae perpetuitate, et sanitatis signis. III. De natura corporis humani. IV. De cu­stodia et cura parvulorum. V. De educatione infantum corporea. VI. De vestitu libe­rorum. VII. De acre. VIII. De munditia, lavatione et balneo. IX. De alimentis. X. De potionibus. XI. De vino. XII. De vino adusto. XIII. De Tabaco. XIV. De motione et

Next

/
Oldalképek
Tartalom