Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Francisci I. imperatoris ac regis

775 vei -Comitis iter suscipiendum habet, Comitatus vero invigilet, ne exmissio- nes h e in quibusvis minoris momenti casibus cum aggravio Cassae multiplicen­tur ; demum ,ut annua, et periodica visitatio per gremialem Physicum absque diurnisperagatur, si autem in speciali quopiam casu e. g. gras- sante epidémia ex determinatione Publici exmissus fuerit eidem 2fl. dietim de­pendantur. Hinc ex praedeductis rationum momentis, praeterea vero, cum in con- formitate harum b.Resolutionum: Medicis comitatensibus diurna in similibus ca­sibus hucadusque semper exassignata fuerint; Majestatem Sacratissimam homagi- ali cum devotione exorare sustinet obsequentissimum hocce Dicasterium, quatenus eosdem in usu hocce porro quoque, et quidem eo a fortiori clementer relinquere dignaretur, siquidem plurimi eorundem exiguis caeteroquin Salariis provisi forent. Quodipsum dum idem obsequentissimum Regium Locumtenentiale Consi­lium fine elargiendae clementissimae Resolutionis altissimo Majestatis Suae Sacra­tissimae obtutui in omni humillitate substernit. Datum Budae ut s. 1411. determinatio annorum discretioni*. Conci. Cons. M 1212b. die 7. Junii 1796. (In seq. M. R. JIS 5377. ddto 20. Maji 1796.) .... Cum annus discretionis normaliter non in 16 sed 18 aetatis anno de­fixus sit, et praedicta puella, annum hunc nondum attigerit, eidem transitum etc. Datum Budae ut s. 1413. Epidémia variolarimi et grassantes morbi qualiter prae­pediendi. Conci. Cons. Mt 12467. die 7. Junii 1796. Eo ad Regium hocce Locumtenentiale Consilium relato existente / quod anno abhinc recens praeterito, morbus variolar urn, cum febri putri- d a intermixtim grassatus fuerit, isque quartam etiam prolium partem ex neglecta insinuatione aut intermissa adhibendorum remediorum applicatione abripuerit. Hinc Praetitulatis Dominationibus Vestris serio hisce committi, ut occassione e- rumpenlium idmodi in firmitatum gremiales suos Physicos nulla interrupta mora fine investigationis, ac dandae districtualibus Chirurgis sufficientis instru­ctionis exmittant, ad tollendum ejusmodi morbum efficaciter medelam ponant, ac occurrente idmodi generalius grassante malo suam superinde cireumstantialem Relationem mox submittere haud intermittant. Datum ut s. / Relatio circa variolas epidemice grassantes in Comitatu Ugocsen- s i. An. curr. mense Septembri, Octobri, Novembri, Decembri. In parte Cis-Tibiscana proxime adulto vere jam invasere variolae copiosos infantes, ast citra notabilem mortalitatem; inde tamen a fine mensis Augusti pe­riculosis statim initio concomitatae symptomatibus brevi numerosos trucidavere infantes; imprimis Tisza-Ujlakini, Nagy-Szüllösini etSzöllös- v égh-Ardo. Circa medium Octobris partem etiam Trans-Tibiscanam invaserunt, cum primis Bö kény, Iíökényesd, Péter falva. Omnes , initio morbi conquerebantur vehementes capitis dolores; rigorem iteratim recurrentem; artus dedolatos; phlegma cum bile vitellina sponte vome­bant, biliosa ano excernebant; oculi lachrimabantur; sitis aderat magna; urina jam flammea jam naturali similis ; pulsus celer , mollis , quandoque inaequalis ; vires adeo languebant, ut jacere debuerint.

Next

/
Oldalképek
Tartalom