Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

tamen non obstantibus, cuncta illa, quae communem in Civium salutem sanitariam ordinata fuere, non tantum ultroquoque strenue sequenda tenendaque „nomine regiou praecipiebantur, (vide Nr. curr. 1282), verum Ipsi SS. et 00. Regni in generalibus Patriae Conventibus in Annum 1790 indictis atque celebratis — decretatione Deputation um regnicolarium — (scopo concinnandorum intuitu regulandae ante Annum 1780 vigenüs Administrationis publicae Projecto­rum) eadem illa sensa Joseph ina — palam — professi sunt. Factum istud Inclitarum harumDeputalionum aliquantum lustrata comprobant Operata; minime etenim in illis nova et inaudita, quin potius pio quasi sensu, presso pede secuta de- ductaque conspicies JOSEPH! principia sapientissima. — Ast — optimarum harum intentionum sanctione legali proh dolor! in Annum 182% prorogata et nec tunc consummata, — quamplurimi sanitariae salutis uberrimi fontes , ceteras Monarchiae Austriacae Provincias jam dudum irrorantes, hodier­num in diem — domi — arescunt. Num — quod sanctius nunc restat opus? quam, peracta jam praegressorum turborum securiore compositione, ac reddita tan­dem — summa Regis Apostoliéi FRANCISCI JOSEPHII. clemen­tia postliminio suo Hungária orcina — jam eosdem illos duodecim lustrorum post lapsum svasus Josephinos, jam et his superstructum, singulis Sanitatis publicae in respectibus, sub Regimine Augustissimorum Imperatorum ac Regum Apostolico- rum FRANCISCII. et FERDINANDI Y. intentum pleniorem ex­cultum — avido in civium Patriae emolumentum sequi conatu, pio in bonum commune cum proposito, nec non firmiore in regimen JOSEPHI ALTERIUS fide!------­Typi methodo Tomi praesentis, respectu objectorum singulorum, eadem pene praecedentis servata — nil insuper commemorare oportet: quam, quod Altissimo Loco datorum

Next

/
Oldalképek
Tartalom