Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Josephi II. imperatoris et regis

33 adnexas tenendam clementer praescribere dignata esset. Hinc Magistratui ean­dem Normam fine illo de benigno Jussu Regio transmittit Consilium istud Loc. Regium, ut cunctae illius partes ad amussim expleantur. Datum Posonii ut s. *) / Norma circa rem ablicentiationis militum benigne con­stabilita. Sectio 3—ia. Circa provisionem aegrotantium ablicen­t i a t o r u m. §. i. Quivis ablicentiatus miles infirmitate quapiam correptus, mox ac sese apud proximam militarem Jurisdictionem insinuaverit, in militarem i n fi r m a r i a m recipietur, atque necessariis quibusvis mediis omni meliori ra­tione providebitur; quod si quem repentina infirmitas ita opprimat, ut sine discrimine vitae in vicinum militum hospitale deduci nequeat, in loco autem mansionis suae omni militari ope destitutus foret; hinc pro arbitrio con­cernentis Supraemae Armorum Praefecturae in similibus extraordinariis casibus bonificatio curae per provincialem Chirurgum aegrotanti sui militi suppeditatae ab Aerario praestabitur. §. 2. Pro iis autem infirmis, qui nonnisi per praejuncturas ad militum hospitalia transponi poterunt, praejuncturae hae ex Aerario bonificabuntur. §. 3. Ubi autem super talismodi praejuncturis quietantiae datae fuerint, hae per Officialem in inspectione hospitalis constitutum, aut in illius defectu per quempiam e Magistratualibus subscribendae venient. Sectio 4-ta etc. Sectio 5-ta Quoad ablicentiatos fatis cedentes. §. 1. Mox, ac quem ablicentiatum fatis cedere contigerit, ex parte pro­vincialis Magistratus insinuatio eatenus militari Statui facienda, lina demortui Literae Passuales, Schaeda licentiae, item Scbaeda mortualis, praeterea diversae penes ipsum inventae militaris amictus a Legione accepti species, erga recognitionem, proximae militari Jurisdictioni resignandae; hae porro amictus species ad faciendum sumtuum Aerarium manentium compendium nonnisi data opportunitate ad Legionem, ad quam pertinent, transponendae erunt. §. 2. Pro sepultura loci Parocho xri IS. Ludirectori vero 6 xri depen- * dendi venient, si miles hic tantumdem propriarum facultatum post se reliquit; si autem Legionis, ad quam pertinet, Capellanus prope sit, functionem hanc fune- bralem ille peracturus est. Sectionibus 6-a et 7-a exmissis. Sectio 8-a Quoad milites ad tempus indefinitum dimissos. §—is 1-mo et 2-do omissis. §. 3. Quodsi militem talismodi, pro eo, ac casus hi, dum quippe ad ho­spitale militare recipi debeat, jam definiti sunt, in militari hospitali curari con­tingat, suppeditatae intertentionis, medicamentorumque refusio nonnisi tunc deposcetur, dum miles pristinae valetudini restitutus, proprias habet facultates, ac alias etiam ad Legionem haud revocatur, nam si is recuperata valetudine mox ad Legionem remeare deberet, etiam si in statu foret impensas curae proprio aere persolvendi, nulla ab ipso praetendetur bonificatio. 792>. Coemeteria majoris Cmnaniae. Conci. Cons. 75. cumul. die 23. Aug. 4 781. In objecto Coemeteriorum hisce rescribendum duxit Consilium istud Locumt. Regium: ut invigilare noverit Magistratus, ne Coemeteria pro cas­) Objectum hoc originitus perttactatum est anno praecedente, iteratoque reassumUim.

Next

/
Oldalképek
Tartalom