A Magyar Királyi Tudomány-Egyetem személyzete 1830-1870

Status praesens Regiae Literarum Universitatis Ungaricae, quae Pesthini est (Buda, 1830)

decanali fungebatur per biennium scholasticum 1813. usque 15, Rectoris ^J^^gpifici 182f. Opera , quae edidit, sunt: 1) Enchiridion Anorganognosiae. Budae typis Regiae Scient. Vniversitatis Vngaricae. 1820. 8. m. Volumen primum. 16 et 475. pag. 2) Dictio, qua diem anniversarium fundatae Reg. Scient. Vniversitatis Vngaricae , anno 1826. Iunii 26. celebravit, exponendo praecedentes, futurasque telluris universae generatim, speciatim vero soli Vngarici mutationes. Budae Typis Typogr. Reg. Vniv. Vng. 1828. 4, m. 28. pag. 21 D. Ioannes Veleczky, Chirurgiae theoreticae Professor p. o., Chirurgiae Doct. Comitatus scepusiensis Tabulae Iudiciariae Assessor. Natus est Pesthini 1786. Octobris 11. Studiis incubuit in loco natali omnibus, grammaticis et humanioribus usque 1802. philosophicis usque 4805. Chirurgiae biennalis auditor fuit ab anno 1805 usque 7. et Magisterii gradum retulit 1807. Septembris 13. Chirurgiae altioris cursum peregit ab anno 1808 usque 1810. Doctoratum Chirurgiae retulit 1811 Novembris 22. — Iam 1807. Octobris 27. sub studiorum decursu Assis­tentis Professoris Chirurgiae practicae muneri admotus fuit, 1811. Augusti 13. huius Professoris evasit Adiunctus, 1816. Ianuarii 2. post concursum Professor Chirurgiae theoreticae, quam iam ab anno 1814. Iulii 29 usque 1816 qua Lector suppleverat, renunciatus est. Ab anni 1815. Semestri secundo usque 1817. cathedrae oculisticae praefuit suppletorio modo. — Transeunte iam 1816 Nov, 7. munere Decani ad extraneos, Professorum sequentium nullus eodem fungi potuit. D. Carolus losephus Frranciscus X a verius Böhm, Politiae medicae et Medicinae forensis Professor p. o., Medicinae Doctor. Natus est Budae 1778. — Studia gramma­tica et humaniora Colocae apud Patres piarum scholarum, philosophica ab anno 1796. ad Aca­demiam quinque-ecclesiensem, medica vero ab anno 1799 usque 1803. ad Vniversitatem literarum ungaricam absolvit. 1804 Aprilis 24, in Medicinae Doctorem promotus est. 1805 ad Regium gene­rale pesthinense cleri Iunioris Seminarium Medici ordinarii munus adiit. 1816 concursum subiit pro vacante Cathedra, quam 1817, Februarii 4, obtinuit, et Martii 22, adiit, Politiae medicae et Medicinae forensis. D. Carolus Constantinus Haberle, Botanicae Professor p. o., et horti botanici Praefectus, Artium liberalium ac Philosophiae, Medicinae ad honores Doctor. Natus est Erfordiae, loco Thuringiae primario, 1764. Februarii 11-ma, Patre horopoeo, Praga oriundo, Matre Susanna Tettenborn. Hac in patria Vniversitate imbibit studia humaniora, ab Anno 1781 ad 85 philoso­phica, atque iuridica tam theoretica, quam practica, quorum posteriorum ampliandorum causa 1786 transiit in restauratam tunc Vniversitatem moguntinam ad audiendos cel: Iurium Doctores, literatissimum pandectarum Franc. Xav. Hartleben, et Canonum Professorem Frank. 1787 educa­tioni et institutioni filiorum supremi cubiculariorum Magistri Electoris moguntini, Baronis a Y\ amboldt , duorum accessit, quibu3cum philosophica Moguntiae , iuridica vero studia per biennium Friburgae (in Brisgoia) repetiit, feriis vero maioribus itinera fecit per Galliam, Helve­tiam , Germaniam. Fine anni 1792 bello impetitam reliquit Brisgoiam, atque Erfordiae quinquen­nium exegit Musis dicatum, ut plurimum Astronomiae, linguae Gallicae, Anglicae, et Itineribus. 1,97 ad finem vergente, suscepit institutionem nobilis Poloni Alexandri Mielegki (nunc Consiliarii borussici in re montana, et fodinarum lithanthracum in Silesia inferiore Directoris), quocum,

Next

/
Oldalképek
Tartalom