Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)
42 insedit infantis, pedibus praeviis nati. Quum medicus accessit, pedes ad ilia usque e vagina excusi erant. Facili attractione, tempore ad solvenda brachia deficiente, infans in lucem editus est. Quibusdam post partum horis elapsis obstetrix tumorem in capite infantis caeterum omnino sani vidit. Tumor posteriori et inferiori bregmatis sinistri regioni inhaesit, duos digitos latus, paulo longior in baseos circuitu durus sentiebatur. Medico , secundo post partum die in auxilium vocato, obstetrix affirmavit, tumorem duodecim horarum spatio, ex quo ipsa illum animadvertisset, crevisse. Diu noctuque calida e vino epithemata superdabantur. Tumor per aliquot dies non mutatus, tunc vero sensim diminutus, illa sanandi ratione continuata in fine decimae hebdomadis demum plane solvebatur. Infans semper valetudine integra gavisus est. Idem medicus ejusmodi tumorem insignis magnitudinis in parte summa bregmatis dextri infantis invenit, quem mater eadem facilitate atque celeritate, qua quatuor antea, enixa erat. — Tepido specierum aromaticarum infuso, quod vino erat paratum, dies noctesque adhibito, sexta hebdomade exeunte omnis tumor evanuit.