Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)
2 7 quam in narratione in : med. chir. Ztg. 1812, N° 81. data affirmatur. Opinioni nostrae aperte suffragantur exempla a Schmitt (1. c.) descripta, adhuc vero unica praeceptis Gcelis convenienter tractata, quorum accuratiorem notitiam habemus. 4) Si, quod Gcelis praescribit, ejus agendi modum in quovis casu confestim adhibere velimus , in quo tumor initio mollis, laxus, minus tentus, postea magis tenditur et sensim se duriorem praebet (v. 1. c. p. 191) tantum non in omnibus casibus nobis ad eum confugiendum est, quia hoc in cephalaematomatibus recens natorum fere semper accidere solet. Verum paucis exceptis in omnibus fere casibus mitior a nobis descripta ratio, qua tumor dispellitur, uti incisio in tempore facta, certius ad scopum ducunt, quam illa methodus plus doloris atque periculi gignens. 5) Sin lapis causticus adhibendus sit in tumoribus, quibus dispellendis remedia discutientia frustra adhibita sunt, in casibus pro natura sua dissolutionem non admittentibus, in quibus ergo sanguis extra- vasatus non resorbetur, nonne sanguine diutius collecto os tandem laedi necesse est, nonne, ut plane corrodatur, fieri potest? — In his uti in casibus antea inepte tractatis methodum Gcelislanam haud sine magno periculo adhiberi posse censemus. Rebus sic se habentibus tumore inciso multo certius scopus feritur; ossis conditio cognoscitur etc. Hos, qui incisionem admittere fortasse dubitent, timentes, ne profusior sanguinis jactura accidat, omni limore , ut nostra fert opinio , liberare potest Gl. Nagele , qui , ut supra memoravimus , vetat , ne