Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)

IV Palletta 3) vulgarunt, uberiores aqcuratioresque ex­stent disquisitiones, ne rem actam agerem mihi non timendum fuit. In elaborando hoc argumento iis usus sum, quas probaverant viri supra memorati. Praeterea haud parum adjuvit me Praeses summe colendus, cui multa, quorum in dissertatione men­tionem feci, accepta refero; quibus adnumeranda sunt, quae mecum communicavit additamenta. Pro his maximas ei gratias publice refero. — Quae in hoc opusculo omissa vel minus recte posita sunt, in his, quas viros artis peritos non fugient, uti virium mearum exiguitatis, exercitationis parvae, copiarumque tenuitatis excusationem accipiant, hanc- que qualemcunque dissertationem, juvenilis lucu­brationis specimen sequi honique judices habeant, lectores etiam atque etiam rogo. Si morbus, in quantum adhuc nobis notus est, peculiaris, peculiari nomine recte insignitur, me, quod reprehendi possit, fecisse non puto, usurpans 3) Exercitationes pathologicae. Mediolani 1820. Cap. X. et XIII.

Next

/
Oldalképek
Tartalom