Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)
H guinem discutere* 3S). — Etiam praestantissimus van Sweeten, ubi de ejusmodi tumoribus loquitur, habet haec: «in illis casibus, quos mihi videre contigit, tales tumores perfecte i'esoluti fuerunt, neque opus fuit, ut incisa cute via fieret sanguini extra- vasato 39).Ä — Celeberrimus quoque Dr. Morel , ut medicus experientissimus, ita obstetricator eximius, in eo libri Baudelocquii ab illo versi loco, ubi hic incisionem suadet, contendit, tumores capitis sanguineos omnino dissolvi posse, in rarissimis tantum casibus, effusi sanguinis incisione amovendi necessitatem occurrere, et fomenta tepida et epithemata ex aqua vegeto-minerali Goulardi ad illud sufficere His tumoribus discutiendis varia et fere innumerabilia medicamenta et inservierunt, et inservire dicta sunt, e. gr. fomenta spirituosa , aromatica, sacculi cephalicis ex herbis, vino, sale aminoniaco confecti, aqua salis culinarii, aqua Goulardi, spiritus coeruleus, emplastra et unguenta varia dissolventia, fumigationes, arctior vinctura, lapis causticus etc. Inter medicamenta discutientia nostro et aliorum usu nobis cognito duce epithemata tepida ex specierum aromaticarum infuso cum vino parata tanquam prae- stantiora indicamus. Verum tamen eadem experientia docet, non omnes hujus generis tumores discuti posse, substantiam os38) Vid. ej. Exercit. pathol. Mediol. 1820, p. ig5. 5q) Comment. íuBoerhaaye Aphorisrnos T. 4 , P. 1 , p. iao. 4o) Baudelocqce’s Anfangsgr. der Geburtshülfe, a. d. fr. von L; G. Morel. Kolmar 1807. p. 4£)4-