Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)
sanationem maxime accelerari, pro certo habet. Quapropter longe abest ab ea sententia, ut incisionem cultri ope omnino improbet, attamen in paucissimis tantum casibus necessariam esse censet. — Quamquam observatio ei persuaserit, majores etiam tumores apta medendi ratione discussos esse, atque ipsius opinione solventia initio morbi semper sine ullo periculo adhiberi possint ; tamen prudentissimum censet, haematomata extraordinarii ambitus atque altitudinis, e. gr. maximam ossis bregmatis partem occupantia, si dissolventibus remediis usurpatis intra decem dies aut duodecim plane non minuta sint, cultro incidenda esse. Nec minus tumorem neglectum vel male tractatum recte incidi opinatur. Incidatur autem summa tumoris pars ope lanceola*. Incisio pro magnitudine tumoris sat longa sit, ila, ut sanguis collectus libere exeat. Sanguine amoto aliquid lintei carpti vulneris orae imponatur, atque, ut spleniis et fascia levis pressio duret , curetur. Linamenta illa imposita impediunt, ne tumor rursus impleatur. Viginti quatuor boris proxime sequentibus ut plurimum liquor sanguinolentus effluit. Postero die, si vulnus denuo obligatur, capitis integumenta jam ossi parietali inhaerentia invenimus; sanatio brevi tempore subsequitur. Quod si os inventum fuerit asperum, (quae asperitas nostra sententia á vi derivanda est, quam sanguis effusus in os exercet, incisione v. gr. diutius dilata aut ratione tractandi inepta adhibita,) idque maturse sanationi obstaret, hanc ossis asperitatem, exempla nonnulla nos docuerunt, sola aqua tepida in-