Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)
8 tardior, quo difficilior partus procedit, capite pelvis cavum ingrediente et egrediente. Tumores sanguinolenti ut plurimum partu, quem dicunt, facili, sine suetis laboribus perfecto videbantur. Tumoris sanguinei forte eum ipsum locum, quem caput succedaneum tenet, occupantis diagnosis difficilis est, et, ut ille non observetur, facile fieri potest. Re enim sic se habente ob id ipsum, quod integumenta intumescunt, fluctuatio minus sentiri potest. Attamen ille primo aut secundo a nativitate die, quo integumentorum tumor minor, tumor sanguinolentus vero magnitudine non minutus sed auctus est, facile dignoscitur. Integumentorum tumores partu effecti cum haematomatibus saepius, imo forsan plerumque, et a viris artis peritissimis confundebantur. Ab hernia congenita. et tumoribus seu folliculis aquosis (quos dicunt Wasserbeutel) saepius bydro- cephalo interno adjuncto observatis, in quibus praeter aquam interdum quoque cerebri partes continentur, tumor capitis sanguinolentus inprimis hoc distinguitur, quos} hic sedem in bregmatibus habet, illi contra, ut certae observationes docuerunt, in suturis, in fonticulis et osse occipitis' reperiuntur. Quod ad pulsationem pulsui arteriae radialis congruam , quae saepius signum herniae cerebri diagnosticum gravissimum dicitur , notum est, diagnosticos commemorare, si herniae praeter cerebrum aqua etiam insit, pulsationem minus fortem aut plane nullam animadverti. In casu tumoris capitis sanguinolenti 111. N.vgele vola manus admota aliquam pulsationem probe sentiebat. Ejusmodi observationes alii quoque