Vámossy István dr.: Adatok a gyógyászat történetéhez Pozsonyban (Pozsony, 1901)
III. Gyógyszerészek Pozsonyban a XIV. századtól Torkos Justus Jánosig - 8. Gyógyszerészeti eskü, Torkos gyógyszerárszabványa és a gyógyszerészeket illető utasítása
299 — Juramenti formula Pharmacopolarum. Ego N. N. juro per Deum vivum, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum, beatissimam Dei genitricem virginem Mariam, et omnes Sanctos ac electos Dei, quod Officio meo debita cura et provido Phar- macopolii mei regimine fideliter satisfaciam, juxta tenorem clementissimae Augustissimae Caesareo-Regiae Majestatis, amplissimo Liberae hujus Regiaeque civitatis Posonienses Magistratui sub 12 mensis Januarii anni 1735 intimatae resolutionis, omnia et singula ejus puncta, stricte et intemerate servabo, universa et singula simplicia proba, genuina et intemerata, justo tempore, dum pleno vigore et virtute gaudent colligam sollicite et nitite; locis congruis et receptaculis aptis asservabo; exotica, quantum fieri potest, recentia ac proba comparabo, quae ubi advenerint, in praesentia nostri hujus civitatis Physici lustrabo eidemque authenticas mercium aestimationis rationes, quas vulgus: Die Preis-Courante vocat, fideliter exhibebo, ac desuper taxam per Physicum civitatis ordinarium constituendam accurate observabo. Ex preciosis materialibus conficienda medicamenta, composite juxta Dispensatorium Viennense, vel alios approbatos authores, in praesentia civitatis Physici semel pro semper dispensabo et rite conficiam; nec minus de libris requisitis ac mihi necessariis omni conatu providebo, medicis specialiter vero civitatis Physico decentem exhibebo respectum, visitantem, ordinantem et invisentem Pharmacopolia, debita promptitudine excipiam, nec unquam in his me illi opponam, omni circumspectione medicamenta praescripta et formulas parabo, nomen, pondus, mensuram aut alia, nullo modo mutabo, nec unum pro alio assummam aut socio meo, aut discipulo, ut ab iis boc fiat, permittam, sed ut omnia et singula fideliter ac provide parentur, curabo. Medicis insciis, et inconsultis cumprimis nulla vehementia, drastica purgantia, vomitoria, humores potenter emoventia, abortum provocantia medicamenta, aut opiata, multo minus venena ex officina mea venundabo, aut cuiquam, absque sufficienti inquisitione aut praecautione concedam; a medendo vero, formulis praescibendis et aegris itidem praescribendo visitantis, secus vero cum praescriptione medicorum aegro in sumptione adesse volens, sub poena gravi penitus abstinebo sed illos potius ad medicos