Vámossy István dr.: Adatok a gyógyászat történetéhez Pozsonyban (Pozsony, 1901)

I. Orvosok Pozsonyban a XII. századtól Torkos Justus Jánosig - Függelék

122 — Cur moriatur homo, cui salvia crescit in horto? Contra vim mortis non est medicamen in hortis! Salvia confortat nervos manuumque tremorem Tollit, et ejus ope febris acuta fugit. Salvia, castoreum, lavendula, primula veris, Nastur, athanasia sanant paralytica membra; Salvia salvatrix, naturae conciliatrix. Nobilis est ruta, quia lumina reddit acuta, Auxilio rutae vir quippe videbis acute; Euta viris coitum minuit, mulieribus auget, Ruta facit castum, da lumen et ingerit astum. Cocta facit ruta de pulicibus loca tuta. De cepis medici non consentire videntur: Cholericis non esse bonas dicit Galienus, Phlegmaticis vero multum docet esse salubres Praesertim stomacho pulchrumque creare colorem; Contritis cepis loca denudata capillis Saepe fricans, poteris capitis reparare decorem. Est modicum granum siccum calidumque sinapis, Dat lacrimas purgatque caput tollitque venenum. Crapula discutitur, capitis dolor atque gravedo: Purpuream violam dicunt curare caducos. Aegris dat somnum, vomitum quoque tollit ad vsum,

Next

/
Oldalképek
Tartalom