Szyl Miklós: Csepregi mesterség, az-az: Hafenreffernek magyarrá fordított könyve eleiben függesztett leveleknek czégéres czigánysági és orcza-szégyenítő hazugsági (Budapest, 1900)
52 simo, Patri videlicet Petro Pázmány. Sed quid officit sideribus ululatus animalium? Tacendum omnino arbitratus fuissem viro tanto, si persona tantum spectanda esset anilis istius conviciatoris, si vero causa aestimanda, respondere illi debuit, et respondit. Sed praelo subiici ante Patris abitum libellus non potuit; quem, quoniam ea ratione quam subiecta Epistola eius habet, fidei meae commendavit, Tuo autem iussu et tuis impensis imprimitur, Princeps Illustrissime, devotissimi tibi authoris hanc operam nemini magis debitam, Tibi etiam dedicare, quo sub tui amplissimi nominis dignitate lucem videat, cogitavi. Sed quid alieno operi praemitto inscriptionem hanc meam ? Quia mihi concreditum; et si non labores operis, sed amicitiae, leges attendantur, meum est. Cur epistolam subiunxi ? Cur nativo idiomate ? Quo constet calumniatori Praedicanti, abiisse quidem a nobis virum maximum in Italiam, rediturum brevi, ut speramus in Domino: esse tamen alios quoque in Ungaria, qui Alvincium doceant, si capiat; qui impune illum blasphemare non sinant; qui castigent, si insaniat; qui parvuli illius sagittas reverberent, qui frangant, qui comminuant. Cohaerere item authori hac etiam ratione volui, ut quo ille suam in hoc libello explicat, eodem ego quoque meam in Epistola mentem sermone patefacerem. Accipe igitur hoc, quicquid est, et scriptionis ab authore, et officii in te mei, Princeps Illustrissime, ea, sine qua nihil agis, benignitate. Et profecto certum hoc apud me constituo, eo vultu recipies, ea facilitate, quin et zelo admittes in patrocinium ac clientelam tuam, quo aliis quoque animum addas et vires ad propugnandam simili defensionis genere catholica? religionis puritatem, retundendos sacrilegos calamos misere errantium adversariorum. Quod ut quam diutissime praestare possis, Deus Illustrissimae et Reverendissimae Celsitudinis Vestrae vitam, incolumitatem, fortunam, longam, florentem et felicem in annos quam plurimos et producat et conservet. Posonii Anno Christi 1614. Mense Novembri. Magyar fordításban: Méltóságos és Főtisztelendő ghymesi gróf Forgács Ferencz úrnak, a szent római egyház áldozár-biborosának, esztergomi érseknek s odavaló örökös főispánnak, Magyarország primásának, született követnek, ő cs. és kir. Felsége legfőbb titkárjának, kanczellárjának és tanácsosának stb., mélyen tisztelt urának és pártfogójának örök boldogságot kíván Balásfi Tamás választott boszniai püspök. — Nagyontisztelendő Pázmány Péter atya már-már indulóban volt